Full resolution (JPEG)
- On this page / på denna sida
- Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Illud tantum hac occasione noto, fuisse, qui de istiusmodi fodina
reperta, sed in Suecia, proderent temporibus Gustavi Primi.
Testis est Olaus Magnus lib. VI. cap. 12. ubi inter alia sic habet.
Mineras auri lob dicit ab Aquilone venire. Eas jam invenisse dicitur
Rex Gustavus pretiosissimæ æstimationis. Sed fuit ea fama tantum
incerto Auctore divulgata, nec ullo probata eventu, quod ex eo
patet, quia in hunc diem nemini fodina illa innotuit.
CAP. XXXIII.
De Lapidibus, Gemmis atque
Vnionibus.
A Metallis venio ad Lapides. Eos habet Lapponia
ingenti numero & magnitudine, sed asperos, duros,
intractabiles, nulloque ferro in usus insigniores aptandos.
Coloris fere sunt cinerei, sicut vulgo saxa solent. Præter eos in
littoribus fluminum & paludum reperiuntur aliquando, qui
qualemcunque referunt speciem animalium, quos in pretio habent
Lappones, erectosque numinis instar colunt, & sub nomine
Stoorjunkare venerantur, sicut in superioribus à me jam est ostensum. In
Lappmarkia Tornensi prope fodinam Junesuando in littore fluvii
Torno Lapides inveniuntur plani, figura circulari, numerorum
instar, magnitudine imperialis dimidii, colore luteo, & ex luto
videantur facti, sed duritie silicibus non cedunt. Meminit eorum
Dn. Grape in quadam ad me schedula. Strax nedan foer Iunesuando,
vel Ionusuando vvyd sioestranden finnes uthi stor mykenheet af
ett slag leerpenningar. Hoc est: Statim infra Iunesuando vel Iunusuando
juxta littus reperitur magna copia genus quoddã nummorum luteorum.
Speciem eorum dabo in sequentibus delineatam, junctam crystallo,
signatam littera B. In fodina ipsa reperiuntur Metallici octaedri
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023
(aronsson)
(diff)
(history)
(download)
<< Previous
Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0392.html