- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
369

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

specie perfecta, politi, splendidi, sic ab ipsa elaborati natura, nec
tamen magni, ac qui avellanæ magnitudinem vix æquent, plerumque
sint minores. Æris continent nihil, aut exiguum, sulphuris
plurimum. Speciem eorum addidi superiori in calce hujus
capitis, litera C. signatam. An & Magnes in Lapponia reperiatur,
adhuc certo scire datum non est. Nam quod prodit Olaus Magnus,
respicere nescit quos montes suppolares videtur, quos nonnulli
finxere magnete prægnantes. Verba ejus extant lib. II. cap. 26.
Magnetes etiam, in extremo Septentrionis veluti montis, unde
nautica directio constat, reperiuntur
. Quibus verbis cum exæquet
montibus, saltem de Lapponicis, non potest agere, cum ibi montes
nulli sint magnetici. Sunt tamen qui & ipsum testantur ibi
reperiti. At vero lapides pretiosi alii non plane infrequentes in
Lapponia. Buræus pridem. In quibusdam Lapponiæ montibus etiam
gemmæ inveniuntur
. Subdit deinde nominatim Adamantes, &
Amethystos, Topazios. Adamantes vocat vulgi consuetudine, quæ
potius sunt crystalli, quod figura earum testatur. Reperiuntur
passim per Lapponiam adnatæ saxis petrisque, aliæ majores, aliæ
minores. Sunt nonnullæ, quæ caput puerile propemodum æquant
sua magnitudine, quales me vidisse apud Illustrissimum Comitem
Magnum Gabriel De la Gardie, Regni hujus Cancellarium summum
recordor. Figura plerarumque est hexagona sive constans
sex lateribus, desinentibus in cuspidem, totidem laterum,
quanuam in nonnullis ea figura rudior sit atque imperfectior. Color
in quibusdam elegans satis, clarus, candidus, & qui nihil cedat
Crystallis orientalibus. In quibusdam nebulosior, & maculis
flavis, & subnigris corruptus. Quidam puræ sunt, quædam venis
quibusdam huc illuc discurrentibus, quasi rimis fissæ. Quædam
leves naturaq; politissimæ, quædam scabræ atq; inæquales. Duritie
superant omnes alias, eas etiam, quæ Adamantes Bohemicæ
nuncupantur. Apud Lapponas silicibus succedunt, quando ignem
excitare debent, quem majori fere reddunt copia, quam ipsi
silices, si chalybe percutiantur. Cujus habeo specimen in Musæo
meo crystallos aliquot cum chalybe in pera Lapponica, quæ
vicem silicum præbuere Lapponi, cujus usibus servierant.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0393.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free