Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
montes Riphæi. Sic enim in Scandinavia sua, ubi agit de Norvagia:
tandem in Riphæis montibus limitem facit, ubi & lassus deficit orbis.
Sed hoc fit non satis diligenter aspecto Plinio, aliisque, Solino
inquam & Orosio, ut loco alio monstrabitur. Quicquid autem sit
de nomine, de monte constat esse verum, quod à Plinio traditur,
immensum scilicet existere, nec Riphæis montibus minorem.
Olaus Petri Niurenius. Alpes sunt insignes, quæ cacumina in cœlum
videntur elevare. Johannes Tornæus: Montes hi Suetice vocantur
Fiæll, Finnonice Tundur, Lapponice Tuddur, suntque spatiosissimi &
altissimi, ut plerisque eminus conspecti nubis speciem ostentent. Idem
alio loco: Det ær otroligt, utaf hvvad hoegd och vvid som desse
bestaor. Nær man dem pao naogro müler nær kommen ær, so opne dhe sig
vvid horizonten saosom de hoeg stamaolnvvæggar, och den reesandom
sig hehlskrækeliga beter, effter deras vvæg dær œfvver ledes maoste in
uti de Norske orter. Hoc est: Fidem exsuperat, quantæ montes hi
sint altitudinis & vastitatis. Cum ad miliaria nonnulla eis appropinquatum
est, elevare se incipiunt prope horizontem nubium maximarum
instar, non sine horrore ingenti peregrinantium, quoniam per eos iter
ipsis faciendum in Norvagiam. Montium horum juga contecta sunt
vel nivibus perpetuis, vel arenis atque saxis. Idem: In jugis nihil,
præter harenam & passim saxa. Et Samuel Rheen. I den oeferste
deelen af Lappmarken æro snœde vch ganska hoegefiæll, med snœ
œfvvertæchte baode vvinter och sommer. Hoc est: In superiori parte
Lapponiæ montes sunt nudi, summeque alti, operti nivibus æstate juxta
atque hyeme. Porro tractum eorum, unde incipiant, & ubi
desinant describit istis verbis. Olaus Petri Niurenius: Mons ille,
qui limitem facit inter Norvagiam & Lappiam, incipit insigniter
elevari penes Zemptlandiam, continuaque altitudine ab ea versus
Septentrionem directa, per centum miliaria se extendit, quoad in Titusfiord,
vel ulterius forsan, qui est sinus glacialis oceani finiatur. Atque isto
tractu dividuntur Sueciæ provinciæ à Norvagia, velut muro, limiteque
à natura ipsa formato. De quo Johannes Tornæus: Quasi
natura Sueciæ provincias, Bothniam occidentalem, Angermanniam,
Medelpadiam, Zemptiam, Herrendaliam, Helsingiam, Gestriciam,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>