Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Nr. 2. Ett geografiskt arbete öfver Skandinavien från år 1532. Utgifvet af HANS HILDEBRAND
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
12
Bd I. Nr 2. ––– JAC0B17S ZIEGLER
transmittant saltu sese per circulum diametri cubitalis. Pedestres
pugnant arcu armati ut fert; Tartari. Artem iaeuiandi docentnr i
pueris, utque antiquitus apud Baleares, sic apud Lapones ætate
nostra puero non datur cibus priusque attigerit sagitta propositum
signum. Veste utuntur stricta, & toti aptata corpori, nequid
impedimenti faciat operi. Hieme utuntur ueste pellibus integris phocarum
siue ursorum artifitiose laboratis, eas nodo adstringunt supra caput,
solique oculi patent, corpore reliquo toti contecti sunt quasique in
culeum insuti, nisi quod hæc expressa per membra omnia ad
commoditatem non ad pænam laborata est. Hinc puto temere creditum
esse quod sint corpore hirsuto instar brutorum, pars ita referentes
ob ignorantiam, pars ob uoluptatem, quam indo plerique capiunt ut
supra fidem rerum dicant omnia comperta sibi apud remotas terras.
Sic uero arte atque industria muniti, Lapones perferunt foris hiemes
& aquilones & omnem iniuriam il coelo. Domos non habent, sed
tabernacula quasi castrensia, Mansionesque sæpe transferunt.
Ama-xobij sunt, uenationibus plurimum student, Ferarum quoque tanta
copia est ut passim cedantur. Nefas est mulierem exire
tabernaculum ianua qua uir eo die est ad uenationem profectus. Etiam religio
est ne manu contingat feram captam, sed uir porrigit mulieri ueru
præfixum quantum illi carnis impertit. Agrum non colunt. Terra
serpentem non fert, sed enliges illic sunt grandes & infesti. Pisces
capiunt plurima copia, hocque prouentu uiuunt Ichtiophagorum
aethy-opum more, atque ut hi feruore nimio, sic illi frigoro excoquunt
pisces, et edomant in farinam. Tantum denique superest capturae
ut eius plurimum condant in Cetarijs & exportent in uicinas terras
Northbothniam & Russiam albam. Nauigijs utuntur nullis clauis,
sed neruis & uiminibus compaginatis. His per rapidissimos fluuios
inter montes Laponiæ deferuntur, æstate nudi ut in periculo enatare
ualeant, & colligere ex naufragio merces. Pars artificia exercent,
pingunt acu ad delicias, & faciunt uestes intextas auro & argento.
Qui ad usum quippiam artis ropererint, & qui receptum ab alijs
excoluerint honorantur publice, uidelicet, ueste donantur cui sit
intextum argumentum excultas artis, atque hoc insigne in familia manet
ad posteritatem. Naues, dolia, et omne instrumentum domesticum
probe fabricant & exportant ad uiciniam. Commertia permutatione
& pecunia agunt, mutuo consensu tantum & nullo sermone
communicato, atque istud non propter ingenij inopiam & mores brutos, sed
quod linguam habent peculiarem & ignotam uicinis. Gens ualidissima
est, & diu libéra fuit, & arma sustinuit Norduegiæ, Sueciæque donec
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>