Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
778 1587
3 (2). Thesaurum ex &erario aut regno non portet. Huc etiam
pertinent regalia et ornamenta palatii regii, ut aulea, armamenta bellica
et similia. Sed si quid tale aliunde hzereditate aut aliquo alio modo
acquisierit, id quoquoversus exportare ipsi liberum erit. Coronam
autem, sceptrum, lorum regale aliaque regalia ornamenta simulque litte-
ras ac diplomata, nec non rationes proventuum ac redituum regni et
cetera eius generis scripta, que regni sunt ac perpetuo esse debent
propria, sub sigillo magno regis tuto in loco in regno relinquet, nec
cuiquam externo ea custodienda vel conservanda concredat.
4 (7). Nulle preterea exactiones regni subditis rege absente im-
ponantur nec quicquam sive pecunix, argenti, cupri, ferri vel zedulio-
rum ex hinc in Poloniam ad eius usum absque convenienti recompen-
satione devehatur, illis exceptis, que vel pro ipsius regis vel liberorum
matrimonio celebrando juxta leges patrix exigi possint et erogata fue-
rint. Reliqua omnia tributa et extra ordinarie collationes, tum etiam
anniversarii reditus et omnis generis fodinarum et mineralium fructus
in regno et erario maneant, ipsi regi percipiendi et fruendi, dum in
regno fuerit, pro ratione dignitatis/ regix et necessitatis” atque utili-
tatis regni.
5. Post obitum ser:mi Svecorum regis moderni regnum Sveciae
interea, dum rex summe rerum in Polonia preest, a Svecis ab ipso
rege constitutis gubernetur secundum leges scriptas fiatque haec admi-
nistratio regni ab aliquot personis primatibus a consiliis et extra con-
silium, iisdemque, singulis aut alternis annis remotis, alii eiusdem digni-
tatis sufficiantur, ne inde suspicio, que unius saltem person& guberna-
tionem hoc casu sequi consueverit, oriatur. Arcibus, prefecturis,
gubernationi provinciarum aliisque publicis muneribus, sive in cancellaria
sive in regni camera, vel cuicunque officio, quod ad ipsam reipublicae
gubernationem pertinet, Poloni vel externi atque etiam Sveci, regno
Polonie juramento obstricti, non preficiantur. Cum rex in regno pa-
terno degit, mareschalci et aulex magistri officia gerant Sveci. Officiis
autem aulicis promiscue fungantur Sveci ac Poloni, ita tamen, ut par
sit numerus Svecorum in Polonia et Polonorum in Svecia absque ullo
vel differentie relligionis vel etiam nationis respectu. Cubicularii tam
Sveci quam Poloni pari dignitate et fidelitate xestimentur.
6 (7). Si aliquem ex iis mori contigerit, qui precipuo et primario
aliquo regni officio functus est, utpote archidapifer, cancellarius, mare-
schalchus, legifer, consiliarius regni aut gubernator alicuius provincize,
tum in eius aut eorum locum aliquot alii ex Svecis non inhabiles et
indigni, sive apud regem in Polonia existentes sive in Svecia degentes,
a consiliariis regni eligantur, ex quibus unum ipsius Ser:tas confirma-
bit. Et quoniam tanta diversitas [lingux&] in his duobus regnis est, ut
sine lingue latine usu et scientia maioris momenti negotia tractari
invicem non possint, ut£ sua Serenitasz aliquos nobiles adolescentes
suis sumptibus ad studia sustentare velit, qui postea instructi linguis
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>