Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
26. De successione autem ita erit. Si plures filios Deus ser:mo
principi concesserit, maior natu vel primogenitus regno Svecie potietur,
alter vero regno Poloniz, si illis ita visum fuerit. Si vero primogenito
contigerit utrumque regnum retinere, uni tantum ex fratribus, si plures
habuerit, mediocri principatu in Svecia prospiciet, ita tamen ne is in
Livonia, subiecta Russie parte vel etiam Finlandia sit, excepta Sate-
gundia et Ålandia, sed” in Svecia, ubi commodum visum fuerit, princi-
snabit, cuius reditus Sategundix et Alandixe par sit”.
enitus regnum Svecize fratri renunciabit, fiet id
patum illi ass
Quod si autem primo;
cum consensu ordinum regni, salvo jure aliorum fratrum simulque he-
redum, qui ex eis nascentur, atque demum post eorum mortem ducis
Caroli et ipsius heredum. In primis autem prospicere tenebitur ser:mus
princeps, ne plures quam duos filios in Svecia constituat, regem scilicet
et unum cum eo principem, reliquis in Polonia sive ex secularibus
sive ex ecclesiasticis dignitatibus prospiciet, ne commoda omnia apud
Polonos, apud Svecos vero onera tantum sint.
27. Si forte ser:mus princeps mortua regia M:te Svecize, cuius vitam
et imperium Deus opt. max. ad multos annos prorogare dignetur, in
Polonia manere neque in Sveciam redire voluerit, regnum paternum
nulli resignabit, sed jus suum hereditarium vel filiis vel fratribus suis,
si quos nasci contigerit, inviolatum secundum constitutiones regni re-
linquet.
28. Si que vero preter ea, que hisce conditionibus inserta sunt,
deinceps sese offerent, sive ad utriusque regni gubernationem pertineant,
sive quocunque alio modo regnorum vel salutem vel dignitatem con-
sno paterno egredia-
cernant, liberum sit, antequam ser:mus princeps r
tur, ea omnia de consilio senatorum procerumque regni addere atque
5
id denique unanimi consensu statuere, quod reipublice nostre pro re
et tempore sit utilissimum. Receptas autem conditiones nulla ratione,
conditione, exceptione vel interpretatione a quocunque facta vel inventa
ser:mus princeps immutare debet, neque quominus eas firmiter teneat
et servet, quod tamen de ipsius Ser:tis ingenii [et naturze] bonitate mi-
nime sperandum est, indulgentia, concessione vel absolutione pontificia
vel cuiuscunque liberari poterit. Alias subditi in regno Svecie a jura-
mento prestito liberi et omnimodo soluti intelligantur, atque si qui
fuerint tam consiliarii quam aulici aliive cuiuscunque conditionis ser:mo
principi inservientes, qui suasores extiterint, ut eius S
tam Svecie quam Polonie promiserit, infringere aut annullare posse
as ea, que
sibi persuadeat, ii non solum ab aspectu et aula regis procul arcendi
sed etiam gravissima poena plectendi sunt absque respectu cuiuscun-
que nationis.
Det af Hog. Bielke begagnade exemplaret har på sista sidan några an-
teckningar af hans hand, nämligen närmast under texten: Anno etc. 87 den
7 aprilis P: samt längst ned: Item och seden corrigeret den 11 och 12 aprilis,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>