Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
1587
Prussiee, Masovie, Samogetiae Livonieque etc. atque
eadem gratia Svecorum, Gothorum Vandalorumque
proximus princeps heereditarius et futurus rex magni-
que principatus Finlandie, Carelie, Votzchovie et
Ingrie Ruthenorum, nec non ducatus Esthonie in
Livonia heeres etc. respectu successionis regni Sveciae
tenebitur, que tamdiu suum vigorem habebunt; quo
ad usque hec duo regna Svecia et Polonia sub unius
regis imperio futura sunt. Ubi vero regna iterum se-
parata fuerint sub suo proprio quodque rege, tum
ipsius Maiestas eodem jure, auctoritate et libertate
regnabit, qua predecessores reges nec non ipsius Maie-
statis serenissimus dominus pater et avus imperarunt,
salvis tamen statutis, immunitatibus et privilegiis regni.
KORAS
1. Primum serenissimus Polonie rex neque ante, neque
etiam post inaugurationem et adeptum Polonie regnum aut
denique ullo tempore quicquam juris, immunitatis aut terrarum,
que jam regno Svecie parent vel interim acquiri poterunt,
sive in Svecia, Finlandia, Livonia, sive Russie parte, regno
Polonie cedat, promittat aut stipuletur. Si secus fecerit, plane
inefficax sit et invalidum.
Foedus sanciatur inter Sveciam et Poloniam vel saltem
amicitia firma et inviolabilis servetur, adeo ut, si de mutuo
auxilio et ope teneri recusaverint, abstineant tamen ab omni-
bus, que alterutri parti sint detrimento. Et quoniam ipsius
M:tas utrumque regnum cum tempore poter rit adipisci, Polo-
niam per electionem seren:mo d:no patre vivente, Svecie regnum
per successionem post obitum regie Maiestatis, cuius vitam et
imperium Deus opt. max. ad multos annos prorogare dignetur,
ideirco utriusque regni salus ex &equo ipsi cure sit, nec quic-
quam moliatur sive admittat clanculum aut aperte, quod Sve-
cie regno damnum aut incommoditatem poterit adferre, ne
incolas ad defectionem excitet, qui durum esse existimabunt
eum regem suscipere, quem aliquid in regni perniciem egisse
noverint.
3. Foedus autem inter utrumque regnum sit perpetuum,
offensive vero et deffensive tantum contra Moschum. ”Trac-
tatio pacis semper fiat utriusque regni consensu et pari utili-
tate, dabitque seren:mus Polonie rex operam, ne ulla pax cum
dicto hoste in Polonia concludatur, nisi reoni Svecize digna
ratio primum habita fuerit. Bellum neutra pars dicto hosti
inferat, nisi de communi consilio et deliberatione ordinum
utriusque regni. Contra alios vero hostes auxilia prestent
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>