Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
796 15
preficiantur; precipuis vero Revaliensi, Narvensi, Ivanogoro-
densi, Vittenstenensi, Hapsalensi etc. Sveci presint. Juramen-
tum vero a Livoniensibus Svecie subiectis, regi et regnis ipsius
factum, est interpretandum quatenus ad personam ipsius regis,
simul ac regnum Svecie respiciat, non vero ad Poloniam.
Nam dissensione inter utrumque regnum, quod absit, orta,
Svecie adheerebunt, cui, quod a Mosci tyrannide liberati sunt,
merito acceptum ferre debent.
31. Quecunque jam regno Svecie parent, sive illa anti-
quitus regni fuerint, sive jam nuper jure belli acquisita sint aut
in posterum acquiri poterint, ex iis nihil penitus nec seren:mus
rex ipse, nec ipsius liberi et posteri vel donatione hereditaria,
vel sub quovis alio titulo a regno ad alios transferre isve in-
corporare poterunt, sed ea omnia et singula perpetuo et in-
disputabiliter ad regnum eumque, qui verus, proximus et legiti-
mus heres et rex futurus est, pertinere debebunt nec ulla
ratione separentur.
32. Si in Polonia ipsius M:tas constituta fuerit atque cum
regni Svecie consiliariis aliquid personaliter agere voluerit, lis
primum per litteras hoc significabit, ut illi postea ex suo medio
duos eligant, qui regni sumptibus in Poloniam proficiscantur,
atque quiequid illi istic concluserint, id ita demum ratum erit,
si ab omnibus reliquis in Svecia postea confirmatum fuerit.
Plures vero vel omnes consiliarios simul, sicut etiam guberna-
tores et prefectos arcium in Livonia, regno ipsius M:tas non
evocabit, neque in eas arces Polonos milites aliosve exteros
immittet.
33. Si negocia aliqua inciderint, que utriusque regni Sveciae
et Polonie commoda concernant, vel etiam dissenslonse alique
exorte fuerint, ad eas dirimendas ex consiliariis utriusque regni
ati deputari debent, qui pari numero et comitatu ad fines
veniant atque istic omnia transigant.
34. Temporibus belli preficiatur exercitui svetico Svecus;
utriusque copie hostem, ubi commodissimum ac conventum
fuerit, persequentur, ita tamen ne uno in loco castrametentur.
Quod quisque hosti eripuerit, sibi retineat. Nulli quoque milites
aut equites ex Svecia conscribantur, ut Polonis militent, nisi
justo stipendio et omnium statuum consensu. Equi quoque
militares regno non exportentur, exceptis is quos in proprium
usum rex evehi voluerit.
35. Si annone caritas fuerit, utrumque regnum mutuam
feret alterutri opem omnis generis frumento, quantum citra eius
damnum fieri poterit, pro justa recompensatione.
36. Titulus regni Svecie et Gothize, quando rex in Svecia
commoratur, primum locum in litteris regis et sigillo habeat,
le
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>