Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
1587 797
preferanturque intra regnum Svecie senatores incole Polonis.
In alis vero regnis, sive legationes simul obeant vel alia qua-
cunque ratione conveniant, pari existimatione et honore habean-
tur. Eius EN insignia, in quo rex est, semper alterius regni
insigniis ac titulo preponantur.
37. Livonienses Svecie subiecti, si qua in caussa velint
appellare, in Sveciam fiat appellatio ad senatum regni, deinde
ad regem ipsum ex legum nostrarum vigiore (sic!). Si rex in
Polonia tum constitutus fuerit, preses Svecus quidem habilis
et dignus, quem TeX ipsemet elegerit, constituatur VviCe regis
ad eius causse cognitionem, de qua appellatio facta est. Idem
quoque observetur, si Svecorum aliquis ad regem absentem
voluerit apellare, quod denique presidis officium, cognita caussa
et lata sententia, statim expirabit et iIterum, quoties opus fuerit,
alius alternatim substituatur. De finibus et utriusque regni
limitibus in Livonia ponendis mutuo consensu agant et consti-
tuant utriusque regni magnates et proceres.
38. Rex Svecie futurus seren:mus Sigismundus coronetur
ab archiepiscopo Upsalensi, non ab episcopo alterius nationis
vel relligionis, sicuti etiam nemo in archiepiscopum et episcopum
in Svecia eligi debet, nisi eius sit relligionis, que jam communi
consensu recepta est atque vivente seren:mo rege moderno
univ ersali cOonsensu recipietur, idque cum consensu capituli.
Neque etiam pontifici romano licebit ullum archiepiscopum vel
episcopum in Svecia constituere vel intrudere.
39. Si, quod Deus clementer avertat, seditio in aliquo
regno exorta fuerit, alterum, quod a commotione liberum est,
regi suo auxilium ad sedandam seditionem tam milite quam
pecunia ert tormentis ferre tenebitur. Sumptus autem in hanc
rem facti, sedato tumultu, ei regno, quod auxilium tulit,
restitui debent. Pro tormentis bellicis autem reliquisque im-
pensis interea Poloni aliquot arces in Livonia Svecis oppignora-
bunt. Idem Sveci in eadem provincia facient, si quid a Polonis
mutuo sumpsernint.
40. De successione autem ita erit: si plures filios Deus
seren:mo Polonie regi concesserit, maior natu vel primogenitus
regno Svecie potietur, instituendus et educandus pro more
svetico, Svecis quoque nobilibus cum ipso conversantibus et el
inservientibus; alter vero regno Polonie, si illis ita visum fuerit.
Si vero primogenito contigerit utrumque regnum retinere, uni
tantum ex fratribus, si plures habuerit, mediocri principatu in
Svecia prospiciet, ita tamen ne principatus ille in Livonia aut
eius insulis, subiecta Russie parte vel etiam Finlandia sit, ex-
cepta Satagundia et Ålandia ac parochia Mustsar in Ostrobotnia
et Virmo et Vemo parochiis in Finlandia septentrionali aut
Riksdagsakter II. 52
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>