Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Göran Stjernhjelm
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Adspice perversos obliquo lumiue Tivos.
Lucc tua gens indigna atque perapta tenebris
Invidiae, Bacco, Plutoni et nota Lavernae.
Sol.
Antea “belligeris stando mea flamma favebat,
Nunc discedendo, nam sic mea tempora poscunt,
Frigora sunt Satyris cordisque insana caligo,
Lux redeat Boreae faustissima nostra Coronæ.
Jupiter valedicit Venerem.
Tu quoque, blanda Venus, tibi se mea cura dicavit,
Non tamen indoleas, dum nos disiunxerit aether.
Aspectu blando te post haec fata videbo.
Venus.
Fata viam invenient finemque potentia Coeli,
Et quidquid superi . . . voluere, peractum est.
Jupiter obscuro meditatur tristia vultu:
Phoebus ad Æthiopes abit terretque Sumates.
In frigus praecox conspirat lucidus aether,
Cum forti gelidus stat iunctus Marte Saturnus,
Quid faciam? fratrum lepidis devellor ab ulnis,
Ac diu in tepidas gelidis sunt cuncta pruinis,
Pleraque nunc niveis rigent loca cana lapillis;
Has gemmas gestam Mars, Jupiter atque Saturnus :
Marmoreae glacies ponto facturaque Ponto.
Munera sola patent, nunc horridus insonat aether,
Arma sonant terris, Coelo certantibus Euris,
Frigoribus perit Alma Venus, favet illa calori,
Mortis imago stupor, hinc motus frigus et umbrae,
Vita, Venus lucem, motum cupit atque calorem,
Et pontis varios induxit ab axe colores.
Nunc abeam Boreumque gelu brumamque relinquam.
Per menses aliquos vultus flammasque recondam.
Vere novo cum Sol dispergat ab axe calores,
In terras boreas fato meliore revertar,
Sentiat ut tellus requiem reparasse vigores.
Tunc spiculo ferias aurato, parve Cupido!
Omnia quæ tellus, quæ pontus et educat æther.
Annus iam nunc coeptus; caput inter nubila coüdo.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>