Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Cui tabulas veteres, rationes, scripta, libellos,
Implicita innumeris nomina multa tricis
Expedii felix, confeci, dinumeravi;
Multa recognovi, plana et aperta dedi.
Bi fuit haud omnis votorum spes mihi vana,
Si qua fides dictis, fama benigna, tuis,
Sedulus officio, cultor pietatis et sequi,
Ingenioque valens judicioque fui.
Officiis multum sic publica commoda juvi,
Et mea sceptrigeris cura probata fuit.
Munia sic gessi, sic nobilitatis honorem
Prsesidis et titulum, pra*mia digna, tuli.
Jamque seni niveis splendebant tempora canis,
Restabatque mihi, qui fuit ante, labor.
Viginti septem vixi cum conjuge messes,
Quae mea cum natis funera quinque gemit.
Illa candidius nihil est, nil castius usquam;
Sic faveant illi numina dextra, precor!
Septenos decies vidit mea vita Decembres,
Queis tandem subiens ultima venit hyems.
Terra licet clauso jam condat membra sepulcro
Mox reduci Domino restituenda suo,
Parte tamen meliore mei contemplor Iesum,
Qui mihi votorum meta caputque fuit.
Perge, viator, iter; communia fata memento
Atque meos manes 1 sedere crede nefas.
Candida sic faciles ducant tibi stamina Parca*,
Sitque levis cineri terra futura tuo.
II.
«Reddidit ante diem cum BLIXENCRONIA vitam,
Jamque fuit tumulo virgo locanda suo,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>