Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
23S
Exequias ibant passos laniata capillos
Juncta Pudicitia} Gratia trina deae.
Quae sua marmoreis plangebant pectora palmis
Flebilibusque dabant talia verba modis:
Siccine, virgineae rarissima gratia turba1,
Deseris, ah, miseras, non reditura, deas!
Heu, heu, quam felix in te concordia nobis,
Heu, jam cum tristi funere rapta jacet!
Ergo fuit tanti gelidae succedere terrae,
Ut fugeres nota pectora juncta fide?
Non tamen effugies; lacrimisque rosisque sequentes,
Spargemus tumulum nocte dieque tuum.
Haec igitur nostri sed tristia pignora amoris
Accipe, nympharum gloria, noster amor.
Audiit ut coelum nimiiim pia numina flere,
Sancta quod obscura virgo tegatur humo,
Parcite luctisonis manes onerare querelis,
Inquit, quae vestri mens studiosa fuit.
Haec coelo genita est: haec est nunc reddita coelo;
Ad sanctam mentem terra lutumque nihil.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>