Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Erik Lindschöld
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Lis jocosa
cum secretario status, dn Johanne Bergenhielm.
Ad illustrem dominum aulas cancellarium, generosissimosque
dominos secretarios status.
Qai monstrabit iter, servus nunc pergit in urbem,
Vos deducturus Stafsundam tramite recto.
Vestrum est accursu promissa implere citato
Atque levi nostrum rus quaerere ab urbe recessu:
Expectat laetos, hospes non tristis, amicos.
Lindschold.
Responsio.
Non equidem nostrum est tam detrectare benignum
Hospitium, potius gloriarier hospite tanto
Magna cupido fuit: sed rex injecit habenas
Atque manere jubet, statuit quin et ipse manere;
Ergo quem in praesens fortuna invidit honorem,
Posthaec speramus nobis cum foenore reddi.
Bergenhielm.
Carmina pulcra quidem sunt, quae dilectus amicus
Scripserat, et vario nomine grata mihi:
Nam mihi promittunt nova gaudia, quando licebit
Per quem cuncta licent rura videre mea:
Sed potuere levi tamen haec succumbere culpae,
Nam illi glo brevis, gloria longa mihi.
Lindschold.
A
Duplicatio.
Non errore aliquo factum est (ut cerno notatum)
Quod vobis longa est gloria, nostra brevis:
Sic visum superis, quibus ut certare minores
Praesumant, vanum est, sint rata jussa Deum.
, Bergenhielm.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>