Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Erik Lindschöld
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Triplicatio.
Est tibi vena stilusqae fluens et copia magna,
Serpit humi meus, iste tuus cum surgat in altum;
Non tamen usque adeo mea carmina carpere possum,
Sint licet ingenii mediocris et ordinis imi:
Est facilis, non sublimis, nobis stilus, ipsa
Simplicitate sua nostro tolerabilis sevo: ,
Sed nimium tuus assurgit nimiumque adulatur
Et sibi jussa deum quse fingit, quodque minorum
Nescio certamen, quod erit te judice vanum.
Lindschold.
Quadruplicatio.
Non sum verbosas, mihi nec contendere dulce est,
Sed vacans culpa, qaa licet, esse volo:
Non feret ergo aegre Vestra Excellentia, si quid
Pro me praetendat nostra Thalia loqui.
Nunquam me jaeto, nunquam sublimia sector,
Assideo glebae, qui volet alta petat.
Non lilia in nostris, non pinus nascitur hortis,
Arbustis tantum fruticibusque scatent;
Producunt herbas tenues homilesque myricas;
Sic est in modico gloria tota mea.
Ast animae illustres vulgum superatis ut omnem,
Sic vos et merito non nisi celsa decent:
Vobis ingenium, vobis dedit ore rotundo
Musa loqui, et quid non provida Musa dedit:
Insuper hoc vestra si dicere pace licebit,
Nescio cur placuit extenuare stilum.
Non tolerabilis is, magis est venerabilis aevo.
Dignus quo scribi secula cuncta velint.
Unum, ne videar procax bilemque lacessam,
Addidero, pugnans esse quod assentio.
Ante mihi nomen dulcis tribuistis amici
Nunc sed adulator nuncupor an merito?
Nescit adulari quicunque est verus amicus:
Verborum pugnam conciliate mihi.
Ut veterem tuear titulum, removete recentem,
Ne duo in hoc uno corpore corda geram.
Bergenhielm.
Coneiliatio partium.
Omnia tunc bona sunt (si per proverbia tecum
Fas licitumque loqui) clausula quando bona.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>