Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Erik Lindschöld
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Esse satis monstrat taa missa quadruplica litis
Ergo pugnando non tibi durus ero:
Quin potius faciam prius excusabile carmen,
Quo te cur laesum quare fuisse putee
Non satis est caussae: levido cum carmine nostro
Confundis mores optime amice tuos
Quamvis adulator dicaris carmine, nostrum
Cor te cordatum scit tamen esse virum:
Et verum, si quis fuit unquam verus, amicum,
De cujus non est fas dubitare fide.
Esse potest ipsa immaculata mente poetae
Carmen adulator blandiculumque nimis:
Quale tuum visum mihi carpere carmen amici
Non volui mentem carpere, crede mihi:
Haec sibi constabit semper, licet illud utrisque
Nostrum vel te vel judice me vapulet
Quanquam Naso fuit lascivus carmine, motus
Sustinuit puros mentis inesse sibi:
Sic ego forte nimis nostro in te carmine iniquus,
iEqua, crede mihi, mente futurus ero.
Lindechold.
Joci totius conclusio.
Clausula quando bona est, animus tranquillior ultra ’
Non est quod quaerat, nec cupiisse velit
Principium ludi dedit Excellentia Vestra
Finem sed tenuis nostra Minerva dabit,
Convenit omnino sic alternare Camoenas.
Tu caput exornes, sit mihi cura pedis.
Bergenhiélm.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>