- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
4

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

4. . Nicolaus Östling..

a u. c. annos unum et quinquaginta natus. Liberos quum non habe-
ret, filiwuin sororis adoptavit.

Heec quamquam haud sane sufficiunt ad efficiendam veram vitae
Sallustii imaginem, certis tamen scriptorum testimoniis nituntur. At
que de moribus ejus commemorantur admodum sunt incerta. Sed fa-
tali quodam casu evenit, ut que contenderent inimici vel calumnia-
tores, ea adeo haberentur certissima atque verissima, ut Sallustius non
solum &qualium invidia vexaretur sed apud posteros etiam summa fla-.
graret infamia; que quidem infamia eo visa est augeri, quod, que in
ipsius moribus inessent vitia, ea in aliis non erubuerit vehementer ca-
stigare. Ac sane tanta in illum congesta sunt crimina, ut, si vera
essent, de fama ejus omnino actum esset. Sed contemplemur, quo ex
fonte manaverint contumelie ille Sallustio illate. Princeps igitur hujus
rei auctor putandus est Pompejus Len&us, libertus quidam Pompeji,
qui, ut ait Suetonius !), Sallustium acerbissima satira laceravit, lustaw-
rum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans et vita scriptis-
que monstrosum, praeterea priscorum Catonisque verborum ineruditissi-
mum furem. Id demum est egregium illud testimonium, quo compro-
bari putant Sallustium moribus fuisse perditis. Quuwm autem Sallustius
in Historiis preter alia multa de Pompejo dixisset, oris eum improbi,
animo inverecundo futisse 2), veri sane simillimum est, Leneum studio
atque amore patroni et ceca quadam illius admiratione ductum Sal-
lustii exstitisse calumniatorem. Quis enim est, quin videat, convicia
illa, ab omni urbanitate et humanitate abhorrentia, ex odio partium et
studio mendacis servi fluxisse, qui de fama inimici detrahendo dominum
laudibus efferre conaretur. Jam vero si nihil omnino ex Sallustii scri-
ptis exstaret, quis eum monstrosum fuisse scriptorem credere dubitaret?
at vero quum egregia illa atque prestantissima Lengum hac in re men-
titum esse satis ostendant, facile adducimur ut credamus, que ab eo
de vita Sallustii dicta sint, pariter falsa atque ficta esse, presertim
quum nullis certis argumentis sed tantummodo criminationibus infestis-
simi adversarii nitantur.

Aliud etiam preclarius testimonium e declamatione illa, que dici-
tur, Ciceronis in Sallustium petitum est. Neque satis mirari possumus ,
viros doctos illam calumniarum plenam declamationem attulisse ad com-
probandos mores Sallustii depravatos. Quum enim altera illa, que di-
citur, Sallustii in Ciceronem declamatione eadem fere convicia in hunc

1) Illustr. Gramm. c. 15.
2) H. incert. 41. Per occasionem moneo, me in locis Sallustii commemo-
randis semper sccutum esse editionem, quam typis describendam curavit Fr.

Kritzius (C. Sallustii Crispi Opera Voll. I—II] Lipsie 1828—1853).

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:23 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0600.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free