Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Elocutione C. Sallustii Crispi. 5.
congesta sint ab illo, nemo, quantum quidem scio, ea vera esse um-
quam putavit, sed de Sallustio, quasi omnia certissimis argumentis com-
probata esgent, libenter acceperunt. Quod eo magis est mirandum,
quia inter viros doctos jam diu constat, utramque declamationem um-
braticam esse exercitationem a rhetoris cujusdam schola profectam, cui
quidem nihil aliud videatur fuisse propositum, nisi ut, nullius persona
neque temporis ratione habita, vilia atque turpia fere omnia, que co-
gitari possent, in fictum quendam adversarium congererentur. Que
quum ita sint, difficile sane non est judicare, que auctoritas utrique
declamationi sit tribuenda.
Neque vero major tribuenda est fides aliis quibusdam, qui de vita
Sallustii mentionem fecerunt, ut Lactantio !), Macrobio 2), Symmacho 3),
quia ex fontibus illis lutulentis videntur hausisse veterem de moribus
ejus decantatam cantilenam, que quidem nullo modo verior fit, si post
aliquot secula ab aliis denuo profertur.
Multo gravior in hac re testis exstat M. Terentius Varro, cujus
fidem in literis nemo quidem in dubium vocaverit. Gellius 4) enim in-
quit M. Varro in literis atque vita fide homo multa et gravis, in libro,
quem scripsit de pace, C. Sallustium, scriptorem seriae illius et severae
orationis, in cujus historia notiones censorias fieri atque exerceri vide-
mus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesum di-
cit, el quum dedisset pecuniam dimtsswm. Si autem reputaveris Sal-
Justium post graves atque inimicissimas contentiones, Clodii cede ortas,
in gratiam cum Milone rediisse 5), credi vix potest, tantam alteri ab
altero illatam esse contumeliam, que omnem reconciliationem prorsus
prohibuisset. Accedit, quod Cassius Dio, qui nibil fere quidquam omi-
sit, quo de fama Sallustii detraheret, ne uno quidem verbo hujus rei
mentionem fecit, neque Gellius rerum Romanarum scientissimus et Sal-
lustium sepe commemorans mores ejus fuisse perditos atque dissolutos
umquam dixit; quam ob rem verisimile quidem est, Varronem rem a
Pompejanis divulgatam, at certe minus compertam quam memorabilem
!) Instit. Div. 2: 12 quod quidem non fugit hominem nequam Sallustivm,
qui ait: sed omnia nostra vis in animo et corpore sita est; animi imperio,
corporis servitio utimur. — Recte, & ita vixisset, ut locutus est. Servivit
enim foedissimis wvoluptatibus, suamque ipse sententiam wvitae pravitate dis-
solvit.
2) Saturn. 2: 9 Haec Sallustius, gravissimus alienae luxuriae objurgator
et censor.
3) Epp. 5: 68 Statuerit hoc scriptor stilo tantum probandus; nam morum
ejus damna non sinunt, ut ab illo agendae vitae petatur auctoritas.
1) Noct. Attic. 17: 18.
3) Vide Asconium in Cic. pro Milone orat. p. 39 ed. Orell.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>