Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Elocutione C. Sallustii Crispi. 9
annales unicus fere fons erat, ex quo per multa s&acula memoria rerum
publicarom et privatarum repetebatur, quo factum est, ut omnes, qui
proximis temporibus historie se darent, annalium jejunam atque tenuem
formam sequerentur. Deinde temporibus illis, quum bellica laude ma-
xime floreret respublica Romana, exstiterunt quidem historiarum scri-
ptores, sed ut ab elegantia orationis alieni erant, ita judicii quo opus
est ad res secernendas et in ordinem disponendas videntur fuisse ex-
pertes, quorum omnium ultimus erat L. Sisenna, quem Cicero hoc
modo laudat: ”quum facile omnes vincat superiores, tum indicat tamen,
quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis
Latinis literis illustratum” !). Quamquam igitur initia quedam ac quasi
semina historie perspici possunt, res tamen eo nondum erat perducta,
ut historia ex incomposita rerum quasi turba ad artem quandam atque
prestantiam evasisset. Jam vero primi, qui vera historici laude digni
haberentur, exstiterunt C. Julius Cesar et C. Sallustius Crispus, quorum
quum alter mira illa atque preclara commentariorum simplicitate et ve-
nustate excelleret, alterum utrum sententiarum gravitate an singulari et
incredibili orationis brevitate admirabiliorem habeas, statui vix potest.
Sallustii igitur virtutes in historia componenda in eo vel maxime
cernuntur, quod relicta tenui illa atque jejuna rerum gestarum narratione
continuationem quandam rerum ac seriem effecit, ita ut alia ex alia
nata omnesque inter se apte colligateque viderentur. Res enim non
solum enumerat, sed temporum et morum ratione habita rerum gestarum
causas perscrutatur, quibus queque consiliis gesta sint dilucide proponit,
eventus cum causis accurate conjungit, quid in quaque re maximum et
precipuum sit animis legentium perspicue subjicit. Scripta ejus ad
verum planeque exprimunt corruptum reipublice statum luctuosis illis
temporibus, quum luxuria, avaritia, ambitione, depravatione morum
labefactata preceps iret civitas; atque ubi de singulis rebus agitur, ars
illios historici in eo enitet, quod relictis iis, que parvi sunt momenti,
res precipuas paucis sed nervosis verbis exponit. Quum igitur mores
atque naturam excellentium virorum describit, admiranda sane in eo
est facultas paucis sed ingeniose exprimendi quid cujusque maxime sit
proprium; imprimis narrationi insert& orationes gravitate verborum et
sententiarum gratam efficiunt varietatem atque expressam humani animi
rerumque publicarum imaginem proponunt; argumentum denique samma
moderatione tractat atque finem singulis rebus ita sapienter imponit,
ut satietate numquam afficiat lectores. At vero maxime est laudandum
!) Cie. Brut. 64: 228. Cfr. de Leg. 1: 2, 7.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>