Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
10 Nicolaus Östling.
illud veritatis studium atque judicium ab ira et studio plane liberum,
que quidem res vel in eo maxime cerni potest, quod, quum plebis
partes sequeretur, non solum ipsam plebem rerum novarum cupidam
(C. 37: 3 sqq.) vel ex secundis rebus insolentem (J. 40: 5) ac sedi-
tiosos ejus duces (C. 38; J. 42: 2; H. I: 10; IV: 56) vituperavit, sed
de justa adversariorum laude numquam detraxit, atque in historia
conscribenda omnino ita versatus est, ut res, non homines spectasse
appareat.
Quibus quidem rebus efficitur, ut inter optimos historiarum scri-
ptores merito habeatur, id quod gravissimis quoque veterum testimoniis
comprobatur. Tacitus enim rerum Romanarum florentissimum auctorem !)
et Vellejus aemulum Thucydidis 2) eum appellat. Quintilianus autem
dieit: At non historia cesserim Graecis, nec opponere Thucydidi Sal-
lustium verear 3). Et in Martialis Epigrammate:
Hic erit ut perhibent doctorum corda virorum
Primus Romana Crispus in Historia).
Atque Bernhardyus dicit, Sallustium omnino primum esse historise
apud Romanos artificem, qui cum Thucydide et dicendi ratione et rerum
humanarum cognitione comparari possit; quod autem turbido quodam
orationis motu et studio rerum reputandarum tantum a Greco distet,
id quum argumenti natura tum ingenio populi Romani satis explicari 5).
Desiderarunt quidem in eo intelligentes hujus rei existimatores non-
nulla ut diligentiam in temporibus denotandis, sed in ea re veteres om-
nino negligentius versati sunt; neque Schlossero assentiendum est, quum
dicit, Sallustium nihil nisi mala atque inhonesta vidisse, nam boni et
decori amore eum captum esse quum ex multis aliis videre licet tum
ex eo apparet, quod Catonis virtutem summis effert laudibus, que in
Metello bona atque egregia erant libenter agnoscit, patricios tantum
spiritus in eo reprehendens, atque virtutes, que in ipso Sulla inerant,
haud invitus laudat. Quod denique contendunt eum invidia vel odio
commotum Ciceronem minus quam pro meritis ejus celebrasse, in eo
mibi videntur vehementer errare, nam illius in republica gerenda vir-
!) Ann. 3: 30. 2) Hist Rom. 2: 36.
3) Instit. Orat. 10: 1, 101. Cfr. 2: 5, 19.
1) 14: 191. — Cfr. Senec. Controv. 3 pref. — Vibius Sequester (de flu-
minibus), Isidorus (origg. 13: 21) auctorem certissimum eum vocant. Au-
gustinus (de civitate Dei 1: 5) nobilitatae veritatis historicum et (Ep. 5 ad
Marcellinum) nobilissimum historicem eum appellat.
3) Bernhard. 1. 1. p. 602.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>