- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
14

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

14 Nicolaus Östling.

” bhistorieo dicendi generi esse aptissimam, in ea ita elaboravit, ut sio-
gulis verbis singulas fere sententias subjiceret, que quidem brevitas, si
modo perspicuitati orationis consulatur, laudem habet vel maximam, ae
dici vix potest, quantam vim bhabeat ad gravitatem et fidem orationis
augendam, quamque nervosum efficiant sermonem crebritas illa senten-
tiarum atque verborum pondus. Quum enim ad ea tantum, que ma-
ximi sint momenti, historiarum scriptor animum intendat, ipse res
verba rapuisse videantur necesse est; quum enim historici animo tanta
rerum copia obversetur, fieri non potest, quin levioribus omissis ab una
re ad alteram quam celerrime transeat. Is autem historiarum scriptor
qui inutilem verborum copiam atque loquacitatem quandam sectatur, in
eam suspicionem, credo, facile incurrit, ut gravium rerum inopiara
inanium verborum strepitu occultare videatur. Neque vero defuerunt,
qui nimium brevitatis studium atque obscuritatem in Sallustio repre-
henderent, qua tamen in re haud scio an justo plus eum vituperaverint.
Brevitatis quidem studiosissimus erat, obscuritate tamen sermo ejus
omnino pon laborat.

Quum autem sermo Sallustii sit pressa brevitate limatus, numero-
sam illam Ciceronis verborum comprehensionem et ambitum apud eum
non inveniri apparet. Enuntiata enim enuntiatis spe potius addita
sunt vel adjuncta quam inter se nexa apteque colligata, frequenter
omiss& particule causales aut adversative, neque sententiarum inter se
transitus ita sunt semper muniti ut leni et zequabili tractu fluere ora-
tio videatur; qued quum in orationibus cernere licet, quippe que gra-
vem, vehementem, incitatam dicendi rationem requirant — tum s&epe
alias ac maxime iis locis, ubi in proeliis describendis versatur aut de-
pravationem luxuriamque sui temporis graviter castigat. Ad brevita-
tem illam sermonis Sallustii adumbrandam haud scio an nihil aptius
sit quam illud Ciceronis de Thucydide dictum: ”Thucydides, inquit,
ommes dicendi artifieio mea sententia facile vicit; qui ita creber est
rerum. frequentsa, ut verborum prope numerum senlentiarum numero
consequatur, ita porro verbis aptus et pressus, ut nesctas utrum res
oratione an verba sententiis illustrentur” 1).

Preter illud a Quintiliano laudatum 2): Mithridates corpore ingenti,
perinda armatus H. II: 56, nonnullos alios locos brevitate quadam in-
signes afferamus: C. 1: I omnes homunes — summa ope niti decet, ne
vitam silentio transeant. — 38: 2 Contra eos — nitebatur pleraque no-
bilitas, senati specie pro sua magnitudine. — 52: 13 Diverso itinere
malos a bonis loca tetra, inculta, foeda ac formidolosa habere. — J. 5:

!) De Orat 2: 13, 56. 2) Inst. Orat; 8: 3, 22

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:23 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0610.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free