- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
13

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Elocutione C. Sallustii Crispi. 13

tem et gravitatem veterum scriptorum potius quam sermonis ubertatem ’
et copiam sequeretur. Qua tamen in re ita versatus est, ut prudenter
caveret, ne, quum priorum imitaretur virtutes, in eorum quoque vitia
incideret. Color autem ille antiquitatis non magis in verbis obsoletis,
quorum quidem numerus haud ita magnus apud Sallustium exstat !),
quam in antiquis vocabulorum formis et in ratione ea scribendi conspi-
citur. Exstant igitar torme, que sunt colos C. 15: 5; konos C. 20:
8: labos C. 7: 5; J. 100: 4; H. 1I: 50, 1; III: 82, 18; lepos C. 25:
5; odos J. 44: 4. Litera u sepe utitur pro i in vocabnolis que sunt:
aestumo , existumo, lacruma, legitumus, lubens, lubido, alia; in super-
lativis forma antiquior, que exit in umus semper adhibetur; in gerun-
dis et gerundivis tertie et quarte declinationis undum , undus scribi-
tur 2); volgus, volnus, voltus, volt, vortere, voster atque his similes
forme exstant; item pro adolescente, epistola reperiuntur adwulescens,
epistula. Deinde jocundiora J. 85: 41, intellego, neglego, delego atque
alia ejusmodi. Sed ne Ciceronis quidem et Ceesaris libri ab antiqua
illa, si ita eam appellari velis, ratione scribendi abhorrent, quam vi-
demus et Madvigium et Nipperdejum viros illog doctissimos atque de
his rebus optime meritos secutos esse; quam ob rem causam non ha-
bemus, cur in hac re nimium antiquitatis studium reprehendamus, si
quidem Sallustius formas illas, quod sibi essent multo magis idone&e,
pretulerit. Preterea nonnulla ejusmodi sunt, de quibus jam inter se
ita dissentiunt viri docti, vix ut, quod in quaque re veri simillimum sit,
invenias; huc accedit, quod tanta est codicum inconstantia, ut de Sal-
lustii ratione scribendi nihil fere certius judicari possit. .
Brevitas illa Sallustiana a Quintiliano laudata, quamquam apud
inscitos imitatores eam vitoperabat, non magis in verborum paucitate
cernitur quam in pressa rerum narratione et adstricta sententiarum
comprehensione. Numquam enim Sallustius pluribus verbis utitur, quam
necesse est ad res plane accurateque explicandas; omissis igitur omni-
bus rebus, que vel minoris sunt momenti vel e connexa verborum serie
facile intelligi possunt, oratio celeriter et per brevia incisa progreditur,
in iis modo, que ad rem vel maxime pertineant, insistens; qua in re
posita est immortalis illa Sallustii velocitas, quam laudat Quintilianus 3).
Plura paucis ita complectitur, ut nibil sine detrimento sententie demi
possit. Quum enim Sallustius prudenter videret brevitatem orationis

!) De qua re infra disputabimus.

2) Forma poenitundum J. 85: 28 Cortio sine dubio debetur, quum heec
forma secunda declinationis nullo alio loco reperiatur. — Dietschius eam
aspernatus poenitendum reposuit.

9) Inst, Orat. 10: 1, 102,

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:23 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0609.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free