Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
18 Nicolaus Östling.
Grecismos autem, quos vocant, existimatores intelligentes sibi vi-
dentur apud Sallustium sepe deprehendere, sed in illud Quintiliani —
”e Greco translata vel Sallustii plurima” — intuentes in eoque defixi
Grecismum multis locis odorantur, ubi ne significatio quidem ejusmodi
exetat 1). Locutio autem illa: quae ira fieri amat J. 34: 1, ad Gre-
corum loquendi consuetudinem conformata videtur, sed in eo tamen ve-
hementer errarunt viri docti, quod ira pro ablativo, guae pro nomina-
tivo plurali habebant, ita ut guae subjectum esset, ad quod referretur
amat. Cfr. J. 41: 3; H. incert. 78. Grecismi reperiuntur J. 84: 3;
100: 4; 73: 5; H. II: 88; III: 64; inc. 44; 59. Omnino autem ca-
vendum est, ne omnia, que speciem quandam Greece originis pre se
ferant, ad Grecismum referas, quum multa ejusmodi sint, ut ex Ro-
manorum usu et ratione dicendi facillime explicari possint. Ac Quin-
tilianus, quum diceret, multa ex Grecis a Sallustio esse translata, id
mihi videtur dixisse, sententias, que apud illos reperiantur, in Latinum
sermonem s&epe convertisse Sallustium potius quam vestigia eorum ita
premeret, ut eam structuram atque verborum conformationem, quee
Greece lingue sit propria, sequeretur.
Neque vero Sallustius, si vestigia Ciceronis religiosissime non
premit, ob eam tantummodo causam, ut nonnulli opinantur, parum la-
tine locutus putandus est; sed tum demuwm sermo ejus vituperetur, quum
a natura Latine lingue abhorreat. Quum autem videmus viros doctos
Sallustii Latinitati nihil admodum tribuere, ita ut eum e numero opti-
morum scriptorum ejicere velint, id quod Handius, Grysarius, alii ju-
bent, facile adducimur ut credamus, eos prejudicatis quibusdam opinio-
nibus vel judiciis veterum non sane satis examinatis ductos sermonem
ejus damnare, presertim quum apud eum nullas fere videamus exstare
locutiones, que apud alios scriptores eosque illis probatos non inveni-
antur. Etenim sermonem Sallustii emendatum atque Latinum esse, in-
telligent profecto, qui scripta ejus diligenter inspicere velint. Quam-
quam enim a Ciceronis dicendi consuetudine nonnihil discrepat Sallustii
!) ut: C. 20: 3 quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi;
ubi Cortius, ut exstaret Grecismus, vocab. quae omisit. J. 4: 4 qui si re-
putaverint, et quibus ego temporibus — adeptus sum, et quales viri idem
assequi nequiverint ete. H. 1. Grecismum vidit Gerlachius, non sentiens attra-
etionem usitatissimam hic haberi pro: — reputaverint tenipora, quibus —
adeptus sum; vide Krueg. Gr. $ 611. a. 3. Verisimile autem est, hunc
locum ex conjectura Elberlingii scribendum esse: qui si reputaverint et, qui-
bus ego temporibus — adeptus sum, quales wviri idem assequi nequiverint,
et postea quae genera hominum in Senatum pervenerint. Cfr. Dietsch. I. p.
225. — Grecismum preterea J. 5: 4; 33: 3; 49: 2 et aliis nonnullis locis
exstare putarunt viri docti; sed h. 1. vide, que de ea re disputavit Kritzius,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>