Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Elocutione C. Sallustii Crispi. 19
oratio ita tamen est pura, vix ut in ea quidquam insolens aut soloe-
cum aut a natura lingu&e Latine abhorrens deprehendas.
Sed ne sermonem Sallustii laudare potius quam existimare videa-
mur, ea que diximus exemplis sunt comprobanda, ut appareat, quan-
tum elocutio ejus ab usitato aure& &tatis sermone abhorreat. Quum
autem Ciceronis et Ceesaris scripta quasi exempla pur& et incorrupte
Latinitatis baud immerito habeantur, eam sequemur rationem, ut pri-
mum ea, quibus Sallustius ab utriusque dicendi consuetudine discrepat,
exponamus, et ita quidem ut, que: cum ceteris xqualibus vel aliis scri-
ptoribus, qui in aliquo numero habeantur, ei sunt communia, comme-
moremus; deinde ea que exstant apud eum verba obsoleta, et que Sal-
lustii sunt propria vel cum inferioris tantum e&etatis scriptoribus com-
munia; postremo nonnulla de grammatica elocutionis ejus ratione ex-
ponemus.
Primum igitur ea exponemus, que in verbis eorumque structuris
et significationibus Sallustii sermo habet a Ciceronis dicendi consuetu-
dine abhorrentia. Hec fere sunt: Abdicare cum Accusativo junctum
primus Sallustius usurpavit C. 47: 3, abdicato magistratu !); sepius
apud Livium (Cicero abdicare se magistratu) — Abnuere de aliqua re
J. 84: 3, Neque — de ullo negotio abnuere audebat. — Absolvere (=
exponere, commemorare) sequente de, C. 4: 3, de conjuratione Catilinae
— paucis absolvam; cum Accusativo junct. C. 38: 3; J. 17: 2; H. I:
2. — AÅeccedere junct. cum Accusativo, J. 18: 9, Medi autem et Ar-
menii accessere Libyes; 20: 3, pleraque loca hostiliter cum equitatu acce-
dit; 62: 1, Is — Jugurtham — accedit; TV: 5 Jugurtham placandi
gratia accedit; 97: 3 Eo praemio illectus Bocchus — Jugurtham acce-
dit; — ut apud Liv. Nep. et Poetas. — Cicero accedere ad, in aliquem.
— Åecceptio J. 29: 4 cujus rei species erat acceptio frumenti; Vox ra-
rissima apud Ciceronem semel (Top. 8.) invenitur 2). — Accidere in-
solentius de hominibus dictum vim habet irruendi J. 88: 6 Id simulave-
rine, quo improvisus gravior accideret; 107: 6 ac statim profecti,
quia de improviso acciderant, incolumes transeunt 3). — Adeptus vi €
1) Cortius h. 1 ut Sallustium soloecismo liberaret, abdicatus magistratu,
quod quidem nonnulli codices prebent, legebat; sed hiec locutio, quum apud
quemquam alium non reperiatur, Sallustio non est injungenda.
2) Ut videtur concinnitatis causa propter proxima vocabula, que sunt:
donatio et deditio.
3) Cfr. Ces. Bell. Gall. 3: 14 missa a Gallis tela gravius accidebant. Co-
goatum est, quod clamor, strepitus, sonus, quo aures vehementer feriuntur,
accidere dicitur. — Faber et Herzogius accedendi vooem h. 1 pratulerunt
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>