Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
12 Joseph Seligmann.
quoruw omnium descriptione narrantes fatigarentur, quaeque exemplum
sunt paradisi, quem Deus se verentibus promisit. — Ac quum dies illos
recordor, quos in &edibus ejus transegi, quibus oculi pascuntur,32) in
domibus, ubi vita magnifica florere incipit, in hortis, qui quum per-
fecta et mira pulchritudine ornantur et recentem vestem sericam ex-
pandunt, efficiunt, ut serica Chosrois33) repudientur pictaque vestis Ale-
xandri spernatur, quique solum cum ingenio et vi styli floribusque
orationis ejus comparari possunt, tum profecto venustatem, lenem auram,
bonorum copiam, hilaritatem contiouam, quietem, odores suaves atque
voluptatem recordor.
Quotiescumque autem familiaribus amicisque narro, me illic per
quatuor menses solum in consuetudine ejus versatum esse, atque re-
verentia ministerii ejus ductum fuisse majoremque partem et dierum et
noctium in consessu ejus transegisse ac pulvere comitum?’) ejus, quum
veheretur, tamquam suavi odore imbutum fuisse: tum per Deum ius-
iurandum do — quod non darem, si oe falsum esset timerem —
mihi nullam ejus virtutum displicuisse, meque gloriosse modo et insignis
conditionis apud eum participem fuisse. Neque enim eum vel absen-
tem traducere vidi, vel presentem obtrectare, vel adeuntem repellere,
vel sperantem frustrare, vel dominationi ir&e et iracundie obedire, vel
viatores in ignem pavoris immittere, vel superbientis in modum aliquid
vi rapere. Nibil preclarum novi, cui non studuerit, nihil turpe, quod
non fugerit — Presidium autem Dei contra omnes oculos ledentes et
mentes fraudulentas et semper imploravi et nunc imploro. Ac si
oratores Iyådi35) linguas scribeque "Irågi manus mibi mutuas darent,
ut manus ejus describerem, que tamquam fortuna ad me pervenerunt
seque ad me et praesentem et absentem adiunxerunt, ut margaritee li-
no monilium inseruntur, tamen in earum descriptione et laude mox fi-
nem loquacitatis peterem, utpote qui sic, preter id quod studium meum
manifestarem, funes tantum garrulitatis producerem atque dimidium mo-
do propositi assequerer neque ad finem usquam venirem; quanto magis,
quum impotens ad studium eloquentie sum nec in arte scribendi quid-
quam valeo. Preterea mens tamquam rubigine obducta est absentia
mea a hujus majestate et aqua cogitationum mearum turbida facta est,
quia iamdiu est, quum eum salutatum veni, adeoque dolore disrumpor,
ut lingua mea ei laudando impar sit. Itaque Abå-lI-Qaåsim,?5) unus
ex poätis me& talis, quorum facete dicta in libro, qui "margarita
unica temporis” inscribitur, exposui, fere sententias meas his verbis suis
expressit : .
Lingua mea tamquam hostis meus est: non indicat id, quod re
vera in animo meo est.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>