Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
Prooemium et Specimen Lex. Syn. Arab. Tha ålibii. 13
fui, tamen in eo loco versatus sum, quem radii felicitatis ejus tetige-
runt, qui radii mihi letam spem operis feliciter perficiendi iniecerunt,
mihique successus felicis propinqui fidem fecerunt.
Itaque cum libris et scientie iustrumentis relictus sum, ut ea me-
dulla privarem, ex iis seligerem, in particulas, capita, partes, ordines
disponerem. Ex his autem principibus lexicographie et grammatice
pabulum queesivi:52) Chalil, Acm&å1, Abd "Amr, Kisåi, Farå, Abå Zayd,
Abd "Ubayda, Abt "Ubayd, Ibn-ul-A’råbi, Nadhr bnu Schumayl, duobus
Abå-I-Abås, Ibn Durayd, Niftawayhi, Ibn Chalawayhi, Chårzangi,
Azhari similibusque viris ingeniosis et doctis, qui facundiam eloquentium
cum arte doctorum atque asperitates lingue cum lenitate eloquentize
coniunxerunt, ut sunt Acgåhib Abå-l-Qåsim, Hamza bnu-lI-Hasan Alicba-
håni, Abå-l-Fath Almaräåghi, Abå Bakr Alchuwarazmi, Älqådhi Abå-
|-Hasan "Alt bnu "Abd-ul-"Aziz Algurgåni, Abå-I-Husayn Ahmad bnu
Fåris Alqazwini. Ex eorum luminibus elegi eque fructibus collegi, qui-
bus iam diu terr& caruerant, atquo in libro componendo virgines capi-
tum et compositionis cum mulieribus vocum verborumque coniunxi, sicut
Abå Tammåm dixit:53)
Quod ad sensum attinet, tamquam virgines sunt, quum vitiantur,
homoeoteleuta vero mulieres sunt.
Deinde tales res mihi acciderunt atque tales status contigerunt,
que magnitudinem doloris auxerunt, quam ex absentia ab ejus grata
majestate atque ex commoratione sub alis necessitatis percepi — mala
ex predio, quod commemoravi, orta, que in illo mihi syngraphas54)
moeroris impertivere, atque supra me emittebatur fumus ex igni cater-
varum, que in provincia pervagabantur atque magno eam damno affi-
ciebant.
Neque inter sagittas constitissem sagiltariorum, neque inter leones
rugientes commoratus essem ;55)
nisi recordatio Emiri, domini unici, consuetudo mea fuisset in tali
statu atque imploratio felicitatis eum salutandi fames56) mea in tali
terrore. Neque calamitas contra me mapus porrexit, quin beatitudo
ejus eas a me retineret, neque dies &erumn&e contra me se expanderunt,
quin felicitas ejus eas a time propulsaret; atque liter&e ejus nobiles et
graves mihi incolumitatem contra infortunia scripserunt, et cordi meo
rectam viam indicaverunt. quamvis ingenium meum enervatum dorsum-
que calamitatibus gravatum esset.
Et facultas illa, qua Deus eum ornavit, tenebras illustrandi, vin-
cula solvendi, itinera sublevandi, adversam fortunam leniendi, con-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>