- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1863 /
16

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

16 Joseph Seligmann.

sentanea est toti fundamento, super quod compositionem libri mei no-
mine ejus institui, atque summo fastigio alti adificii, cujus fundamentum
mandatu ejus ieci. Semper enim confisus sum, eum huic operi iudici-
um corrigentis tributurum, eumque calamum emendantis regi, fissurarum
reparationem adiici, fracturas commentariis suis sanari iussurum esse.

Quum autem in tentorium potestatis et felicitatis redieram, utpote
qui in presentia ejus essem, quum spiritum lenemque auram vite in
ministerio ejus denuo bauriebam atque prope mare glorie et humanita-
tis habitabam, quod e consessu ejus defluxit — Deus societatem pre-
stantissimam confirmet, in qua benevolentia ejus portam magnam bene-
ficii patelecit, et in qua presentia ejus mihi facem perspicacitatis accen-
dit, ut librum meum consummarem et capita ejus conficerem – , tum
triginta capita expedite et consulte57) ad finem perduxeram cum iisque
sectiones fere sexcentas coniunxeram.

Atque hujus libri titulum atque indicem argumenti, que verba ab
ipso electa sunt: ”Scientiam plenam lingue” elegi, tum autem ab eo
verba ”Mysteria Arabismi” precibus petivi, ut nomen esset, quod no-
mini ab eo dato consentiret, atque appellatio, que argumento libri con-
veniret.

Ego autem temporis recordor,58) quum is — Deus sempiternam
ejus vitam confirmet — verbis illis amici sui Abå-I-Fath "Ali bou
Mubammad Albusti delectaretur — Deus eum vita ejus sempiternae

heredem constituat — que coram eo recitavi:59)

Ne repudiaveris tue ipsius scientie fragmentum tuseque eruditio-
nis partes evulsas, quas tibi prebeo: ita hortulanus domino ex horto
ejus propter servitium suum dona affert.

Hoc dixi, verbis Aböl-Hasani bnu Tabåtaba prepositis, que tam-
quam radices sunt argumenti "illjus orationis , quam ad eum direxi:560)

Ne repudiaveris tuam ipsius orationem, tibi a nobis oblatam, e
cujus pulchritudine et venustate commodum percepimus; sic Deus etiam
optimus maximus ei premium tribuit, qui coram eo verba ejus ipsius
revelata recitat.

Deus solus veritati consulit. Nunc autem tempus est capita e-
numerandi. 6!)

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:23 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1863/0698.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free