- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
2

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

2 Joh. Johansson.

in tragoedia, que non modo ad formam plane singalari artificio est
perfecta, verom etiam res ante oculos ponit gravissimas et ad ipsum
populi ingeniom ac mores quam maxime pertinentes. Illa ut erat
inventa, qua non modo delectarentur homines, sed dii etiam colerentur,
ita altius semper assurrexit. E lyrica arte atque epica orta et quasi
conflata neque illius altitudine et magnificentia caruit neque hujus ma-
jestatem atque gravitatem non habuit. Que facta tragoedia Grzeca ce-
lebrata sunt, magnificentissima faerunt et aptissima, unde appareret,
quibus in rebus vera virtus humana cerneretur quantumque in fortuna
mortalium momenti facerent dii immortales; que consilia atque animi
sensa et chorus et person&e, in scenam induct&e, tum canendo tum col-
loquendo pronuntiarunt, ea factorum adsequarunt magnitudinem. Cum-
que iis Grecorum temporibus ea maxime floreret, ubi non modo maxi-
mis omnium rerum copiis abundarunt, verum etiam ad summam eru-
ditionem pervenerant, cognitionem patet ex illa posse percipi certissi-
mam, quid magnificum atque excelsam in ipso Grecie flore homines
cogitaverint de rebus et divinis et humanis, quid maxime iis et expe-
tendum et fogiendom visum sit. Que quum ita sint, facile est intel-
lectu, quantum in hoc genere literaram Grecarum cognoscendo omni-
bus ponendum sit, qui antiquitatis illius populi sunt studiosi ejusque
homanitatem, que ad nostram ipsorum conformandam tantum valuit,
tenere cupiunt.

Que mecum reputanti opere mihi pretium videbatur in hoc stu-
dio industriam meam ponere, si, qualis maxime exculta tragoedia Grseca
esset, intelligere possem. Quod ut efficeretur, facile mihi persaasi, sa-
tis non esse in unum quendam poetam tragicum conferre studium, sed
emnes esse pervidendos. Cumque iniquitate temporum factum sit, ut
permulta tragicoram scripta ita perierint, nibil ut eorum nisi paucissi-
me reliquie restent, eo diligentius sunt ea, que exstant, pervolvenda
ac perscrutanda. Exstant autem tragoedie, si pro magna earwn mul-
titudine, que aliquando docta sunt, perpauce, at satis multe, ex qui-
bus, omne genus quibnos virtutibus floruerit, judicari possit; presertim
quum a poetis illa sint conscripte, qui ceteris omnibus tragicis omniura
consensu longe prestiterint in iisque sint nonnulle, que omnium, quee
umquam dats sunt, veteram ipsorum scriptorum testimonio prestantis-
sime fuerunt. Jam vero cum constet principes illos tragoedie Greece,
Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, quamquam in suo quisque genere
ite excellit, ut quis optimus sit vix dijudicari possit, et quamquam tem-
pore non ita multe distant, arte tamen ita esse inter se dissimiles, ut
in iis tres diverse quasi states tragoedie conspiciantur, nihil mihi vi-
detur ad tragoediam cognoscendam antiquius, quam ut eorum omnium

nog |

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0260.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free