Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
4 Joh. Johansson.
tingerent, poenas ab eo, qui cedem fecisset, expeterent justas. Fieri
tamen potuit, ut, qui injuriam intulit et qui eam accepit ejusdem es-
sent familie, cognatique esset in cognatum vindicare. Tum vero ap-
paret duo ulciscentis officia in contentionem ita venisse, ut alterum ser-
vari non posset, quin alterum violaretur. IHoc ipsum videmus in Oreste
factum esse. Pater erat interfectus. Ce&edem fecerat mater. Utrique
magnam debnuit pietatem. Quamobrem, si officium patris usciscendi pre-
staret, jura materna perverteret; sin autem heec servaret, impius esset in
patrem. Neque vero hoc ipse Orestes non intellexit probissime. In-
tellexit idem alterntrum esse faciendum. Officio igitur, quod patri de-
buit, satisfaciens matrem interfecit. Hiec res, si ad antiquissime eta-
tis ingenium atque mores exigitur, nonne vi vere tragica ornata videtur
et aptissima, que in scena oculis spectantiom subjiciatur? Ad animos
metu et misericordia commovendos nonne accommodatissima est? Adde,
quod, memoria hominum tradita et a poetis etiam inde ab Homero see-
pios tractata, tanta fame celebritate apud Gr&ecos insignis ea erat, vix
ut ulla alia tantopere eo nomine commendaretur. Quod quanti tragi-
corum interfaerit Grecorum, nemo non videt, qui cognitum habet, re-
ceptum eum fuisse morem, ut omnes fere res, que in scena tragica
agerentur, ex historia repeterentur fabulari et in hominum ore vigerent.
In hoc vero argumento tractando affirmare non possumus, omnes
tres tragicos simili studio atque diligentia versatos esse. Nam fabule
illeg, in quibus Aeschylus id et Sophocles tractarunt, in prestantissi-
mis eorum et maxime elaboratis sunt numerande, Electra autem Euri-
pidea, que fabula in eodem versatur, aliis compluribus, quas Euripides
conscripsit, multo inferior est judicanda. Nihilominus autem, quam-
quam ita se res habet et quamquam probe intelligimus, omnem Euripi-
dis artem hac ejus tragoedia multo minus, quam artem Aeschyli et
Sophoclis suis utriusque fabulis, de quibus hoc loco agitur, metiendam
esse, non tamen dubitamus, quin, si, qua arte Electram suam Euripides
composnuerit, penitus cognoverimus, non paululum intelligentie simus
omnis ejus artis, qualis fuerit, habituri, et cum Choöphoris Aeschyli
atque Electra Sophoclea si eam comparemus, quibus omnino virtutibus
tragoedia Euripidea ab utriusque prioris tragoedia distulerit, quam opti-
me intellecturi.
His prepositis satis indicasse mibi videor, quamobrem alienum
mihi non videretur de Choöphororum Aeschyli et Electrarum Sophoclis
atque Euripidis tragoediis aliquid disputare, qua ratione a suo queque
auctore instituta et qua arte exzedificata videretur. Quam disputatio-
nem ita institui, ut primum compositio Choöphororum qualis esset,
diligenter quererem; deinde Electra Sophoclea quomodo esset compo-
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>