Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et BElectris Soph. atque Eurip. 7
eum defendit!). Fieri quidem potest, ut poena, qua tenetur sceleratus,
aliquamdiu differatur atque etiam apud inferos demum ab eo expeta-
tur?) aut ad liberos ejus vel nepotes reservetur?), remitti vero aut
oblivione obliterari nullo modo potest. Quamdiu Juppiter imperium re-
rom tenet, tamdiu hoc manet et ratam est, ut que quisque fecerit,
illa siot ei patienda, pro voce inimica inimicam vocem, pro vulnere
vulnus, mortifera pro plaga plagam mortiferam?). Ex hac talionis
lege poena tenentur omnes, qui precepta non servant de verecundia
deorum, de pietate erga parentes cognatosque et patriam, de hospiti-
bus reverendis supplicibusque tradita; que tres fuerunt Grecorum vita
quasi rhetre 5). He leges violate inexpiabili religione erant sanct:e?),
quod ejusmodi delictorum impunitas quam maxime esset rerum ordinem
diis custodiendum disturbatura. Ex quo genere Paridis erat violatio
hospitii, quod peccatum nullo piaculo poterat expiari quodque ut ulci-
sceretur Juppiter hospitalis in eum et in Trojanos, qui ei studerent,
mittebat Atridas. Recte igitur neque Jove invito voluit Agamemno
poenas lesi hospitii a Trojanis repetere; injuste autem fecit, quod ma-
goum exereitum collegit et omnem fere Greciam ad partem rei, quam
Atridarum erat gerere, vocavit. Ita enim effector fuit tot tantarumque
a Grecis in bello Troico acceptarum calamitatum et tam multorum ho-
minum interitus auctor?). Quam rem deos inultam non passuros esse,
jam ante profectionem ei significatum est portento illo aquilarum lepo-
rem gravidam devorantium, quo res portendi non modo secundas, sed
etiam adversas Calchas vates et vidit et pr&nuntiavit?). Quid? quod
missis in Aulide contrariis venotis eum dii de bello dehortantur? Cupi-
ditate tamen incensus glorie, quam summum se ducem pariturum spe-
ravit, filiam suam immolare, quam ab incepto desistere maluit. Quod
facinus, quo pietatem quam gravissime violavit, nullam habet excusa-
tionem ac satis idoneam Clytemnestra prebuit caussam, cur odium in
eum conciperet acerbissimum. Åt Dianam eo placatam voluit. Voluit
quidem, sed ut ventos illa mitteret secundos, quibus nisi uteretur, in
Trojam proficisci non posset. Non igitur sine magna culpa bellum sus-
cepit Agamemno. Accessit, quod in Aegisthum quoque, quem admo-
dum pnoerum cum Thyeste, patre ejus, e patria exterminasset?), in-
juste fecerat. Quo facto culpe Atrei patris, qui vehementissime in
1) Ibid. v. 381 sqq. Eum. v. 589. 2) Eum. v. 175, 274, 840. Cfr. F. Wi-
niewski: De animarum post mortem statu apud Aeschylum p. 10 sqq. et C. F. Ne-
gelsbachii Nachhomerische Theologie p. 35 sqq. 3) Agam. v. 1838. Eum.
93. 4) Agam. v. 1563. Ch. v. 94, 309–14. 3) Eum. 269 sqq. 545.
efr. Nitzsehli Sagenpoesie d. Gr. p. 448. 6) Ag. 69, 388, 896. Eum. 261
sqq. 7) Agam. 430 sqg. =”) Agam, 115—20, 126 oqg. =”) Agam. v. 1006,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>