Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
8 Joh. Johansson.
Thyestem peccaverat, participem se fecit et in potestatem venit ultoris
illius genii!), qui ab illo inde tempore, quum sanguis primus consan-
guineorum a Pelopidis effunderetur, in gente eorum grassabatur et al-
terum, in altero ut acceptas injurias vindicaret, impellebat. Thyestes,
ubi vidit filiog suos ab Atreo mactatos esse et sibi edendos appositos,
diras imprecatar toti Atridarum generi?). Justa autem exsecratio quon-
iam nulla a diis neglecta est?), fieri non potuit, quin gravissimas
sceleris poenas Atrid&e essent daturi. Nam tametsi Atreus a vita ipse
impunitus discessit, viguit tamen in gente culpa, quasi hereditate po-
steris tradita. Majorom enim peccata ex opinionibus Gra&corum erant
posteris prestanda atque luenda?+). Quam tamen rem Aeschylus in
Orestia ita explicavit, ut doceret, quemadmodum libido atque licentia,
si in singulis hominibus dominationem adepta esset, maleficia excitare
soleret, sic corruptelam ac pravitatem animi, si in gentem quandam
venisset, latius semper serpere et universos gentiles corrumpere, ut in-
vitatio quedam peccandi cum culpa principali in gente oriretur 5). Cui
invitationi quicomque sua voluntate cessisset patriisque vestigiis ingres-
sus esset, ei esse luenda ostendit non modo sva, verum etiam majo-
rum peccata, que sua quodammodo fecisset. Horum autem peccatorum
poenas quum plerumque dii non expeterent ipsi, sed hominum uteren-
tur ministerio, genium illum maleficum, qui diris excitatus in gente
inerat, id efficere passi eunt, ut, si quis injuriam accepisset, ad eum,
qui inotolisset, ex jure talionis ulciscendum illom stimularet. Quo fie-
bat, ut, quum essent consanguinei poenas qui persolveret et qui repe-
teret, fraudem is conciperet exsecrabilem, qui ulcisceretur, quamvis legi
justitie satisfaceret. Ita continuatio qugedam exstitit seriesque nefario-
rom facinorum, cnui nihil nisi interitus totius gentis aut deorum inter-
cedens auctoritas finem afferre posset. Quod accidisse domui Ågamem-
nonie oculis spectantium hac in trilogia subjioere voluit Aeschylus?).
Thyestem primum Åörope, uxori Atrei fratris, stuprum obtulisse strictim
attingit7). Hujus autem vitii quam detestabilem Atreus expeteret ultio-
nem, multis locis et graviter describit, eamque quasi fontem esse dicit,
unde omnia manarent mala). Justo crudelior illa fait, neque peccato
respondit; quod lege talionis erat sanctum, que jussit par pari referri.
!) Cfr. R. Engeri Aeschylos Agamemnon p. XxvI et G. Dronke: Die religiösen
und sittlichen Vorstellungen des Aeschylos und Sophokles p. 51. 2) Agam. v.
1602. cfr. C. H. Keckii Acschylos Agamemnon p. 5. 3) Cfr. C. F. Hermanni
Lehrbuch der griech. Antiquitäten V. II. &. 21. 4) Sol. 4. 15; Theogn. 205;
Aesch. Suppl. 433; Eam. 934; Eurip. Hippol. 826. Lycurg. in Leoer. 79. 5) A-
gam. 222, 757; Eum. 534. 6) Cfr. Humboldtii Aeschylos Agamemnon. 7)
Agam. 1193. 2) Agam. 155, 1091, 1188—1192, 1217—23, 1592 sqq.; Ch.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>