Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Sopb. atque Eurip. 9
Quapropter exsecratio illa Thyestis, qua interitum Atridis precabatur,
diis probata est ac plurimum valuit!). Hinc numina illa ultricia, åtn,
dÅaoreg, dosvöc, que gentis dicuntur aviditatem sanguinis alere et ad
alias post alias cedes gentiles pellicere?). Que tamen non ita ad sce-
lera putantur impellere homines, ut libertatem iis adimant. Antequam
scelestum aliquid committit, rem secum quisque deliberat et animo fluc-
taator. Quod quid sibi vellet, si arbitrio careret, equidem ignoro.
Agamemnonem, priusquam filiam sacrificaret, deliberationem habuisse
canit chorus 3); Clytemnestra profitetur post cedem mariti, se rem ge-
stam multo ante statutam ac deliberatam habuisse +); Aegisthus pre-
dicat, se vel exsulem Agamemnoni insidias struxisse 5); neque vero Ore-
stes, oraculo Apollinis missus, non dubitat atque animo pendet. Quid?
quod, re confecta, conscientie stimulis vexatur, nonne indicat, liberum
in agendo se ipsum judicasse Orestem? Ad arbitrium igitur unicuique
licnit agere per vim illam sevam neque vero fatalis illi necessitatis no-
tio est subjicienda. Nihil ad quemquam valuit ea nisi ad eum, qui se
sva sponte sceleribus dedidit. Hunc concitando illa adjuvit, non coö-
git ad agendum. Quamobrem chorus Agamemnonis, quum Clytemne-
stra in genium illum pestiferum, qui post dapes Thyesteas in domo
seviret, omnem cedis culpam avertere vellet, adjutorem eum quidem
fuisse ait, ipsam tamen culpa vacare negat’). Fatom Aeschylus nul-
lam in iis, quos in scenam inducit, hominibus facit dominans, nisi fa-
tum nominare velis saummam rerum rationem a Jove profectam ac ser-
vatam 7). Quicaumque fines sibi hoc rerum ordine constitutos transiit,
ei proposita est certa poena. Agamemno, quum, pietatis in patriam
et amoris paterni immemor, bellum adversus Trojam susciperet, faci-
nus commisit, quo leges divine graviter violarentur. Magna idem tene-
batur culpa eorum, que et ipse et pater ejus in Thyestem et Aegistum
sceleste fecerant. Impunitum igitur Jnppiter eum dimittere nullo modo
potuit. Ipse quidem poenam non expetivit, sed fecit tamen, ut expete-
retur. Clytemnestra et Aegisthus, instigante genio ultore, ad necem
Agamemnoni inferendam societatem inierunt. Quorum hic voluit fra-
tres, ille filiam ex lege talionis ulcisci. Hoc tamen facere non potue-
runt, ot sanctissima jura et ipsi non perverterent. Nam Clytemnestra,
quum csedem Ågamemnonis faceret, quamquam pietatem in filiam co-
luit, neglexit tamen ac violavit quum amorem patrie debitum tum di-
vinum matrimonii jus?). Neque vero satis habuit eum vita privasse,
1068. efr. R. H. Klausenii Aesehyli Agam. ed. II. p. 230. 1) Agam 1565;
Ch. 692. 3) Agam. 1188, 1433, 1477, 1509. Ch. 404. 3) Agam. 205 sqq.
9) Agam. 1877. 3) Agam. 1608, 6) Agam. 1515 sqq. 1) Cfr. Dronke:
11. p. 18. —) Eum, 213—18, 626. Cfr. Schoemanni Aeschylos Eumeniden p. 23.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>