- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
17

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 17

sum ob aliam nullam" causam, nisi ut mala averterentur, tam ingra-
tum mortuo esse judicant, ut mandati sui mentionem facere vereantur,
ne manes ejus ledant. Persuasissimum iis est, neque iis, qui thala-
mos violassent neque vero iis, qui se contaminavissent parricidio, cer-
tam poenam non esse propositam, etiamsi continuo non semper appa-
reret. Nam alios invadit justitia divina statim post commissum faci-
nus; alios serius, acta jam magna vite parte, manet suppliciique gra-
vitate tum compensatur mora; alii mortui demum poenas apud inferos
persolvunt infinitas. Quibus universe dictis patet chorum spectare ad
Clytemnestram et Aegisthum, a quibus, scelerata conjunctis societate,
Agamemnonem, regem belli gloria omnium clarissimum , impie trucida-
tum esse novit et domum Agamemnoniam prorsus perversam. Hoc
nefariom facinus confidit deos inultum esse non passuros. Quamobrem
non sine causa magno metu cruciari ei videntur parricide. Videmus
ehorum Choöphororum eadem de justitia divina sentire, que chorus
Agamemnonis sepenumero professus est!); quarum sententiarum summa
est, par pari referendum esse ?); ut grave scelus qui admiserit, non nisi
capite suo id luere possit. Quo in Clytemnestram et Aegisthum animo
chorus Agamemnonis se esse aperuit, Agamemnone interfecto, eundem
hic chorus in eos et ipsum se gerere profitetur et omnes cives habere
significat. Neque vero potuerat Clytemnestra, quod in exitu superioris
fabule se velle dicebat, pactione cum genio illo ultore facta impetrare,
ut a gente discederet2). Viget etiamnunc ibi et dominatar’?). Hinc
tantus ille animi angor atque terror, in quem, viso somnii oblato, Cly-
temnestra conjicitur ab eoque ut se liberaret inferias manibus occisi
mittit. Hoc munus, quod cum ceteris honoribus, quos mortuo adhi-

Herod. 4. 26. Isei de Ciron. hered. 39, de Menecl. hered. 37, de Astyphil. hered.
7. Aesch. in Ctesiph. 77, 225; Plutarch. Demosth. 22. Cfr. Ch. Petersepii Diss.
tub. die Geburtstagsfeier bei d. Griechen p. 301. Quibus ex rebus inferie eonsti-
terint, apparet ex Aesch. Pers. 611—18: nadös nare noevumiis gods qipovd’,
ÄN vaxQOisS Melixyjgsa, PoöS TÄg Äyris leveörv sönoTer ydla, tas T ErFuuovp-
ye orkyua, Reugais uils, Iupigr Ööypgylai Rapdivov ANyRS MÉTA, ÄxHGRTÖV Tå
Kareös doyiar äro RorÖr Ralaräs åuRÉlov yåres Tide: ts 7 aullv Ir qölorers Fal-
lobons toor lardäs luaias xapnis svwdns någa, ärdn Te RÄexTÄ, NUUGÉPOV FRIAS
tizva. Serta sepe addita esse et capilloram cincinnos, quibus monumenta sepul-
crorum honorarentur quum aliunde videre licet tam e Soph. Electr. 52, 895—06,
901, ex Eurip. Electr. 513—14, Orest. 113. Cfr. Gubl. et Koner. (Das Leben d.
Griech. u. Römer p. 323).

!) Agam. 59, 69, 179, 381, 401, 775—81, 1019, 1333, 1429, 1562—4.

2) Miures di uluvorros iv dor säs nadsr röv folarra. Agam. 1536.

3) Agam. 1570.

+) Ch. 68. Ofr. A. Jonghii Aeschyli Choöph. p. 82. Negelsb. de rell. Orest. p. 18.

2

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0275.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free