Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 19
Quod proxime consequitur diverbium accommodatissimum est ad ani-
mum Electre aperiendum. Heec quum de inferiis, quas manibus patris
ut afferret , missa erat, quid chorus sentiret, audivisset, dubia fuit, qui-
bus precibus usa sacrificium faciens inferos invocaret, utrum pro matris
salute, ut jussa esset, supplicaret, an poenam interfectoribus impreca-
retur scelere dignam, ut moris esset mortalium, an vero nullam mit-
tens vocem inferias in tumulum effunderet sordesque quasi ejecisset, a
tergo vas, oculis non retortis, abjiciens abiret. Qua de re consilium a
choro petit. Atque ultima imprimis respiciens ejus verba obtestatur,
ut aperto animo, quid haberet consilii, sibi daret, quum dicit, eodem se
odio, atque illum, in dominos teneri neminemque ei morte proposita
metuendum esse. Mortem enim omnes non solum servos, sed etiam li-
beros manere. Ad hec chorus, per tumulum Agamemnonis quasi ju-
rans, profitetur se animi sententiam dicturum. Jubet eam preces iuferis
adhibere pias, ut salutem precaretur benevolis, necem vero parricidii
auctoribus. Querentique, ultionem”a diis precari num pietatis esset,
quid? inquit, hostes malis remunerari nonne fas est? Videmus Elec-
tram, ut antea chorum, vereri, ea precatione usam, qua mater prece-
pisset, libationem inferis fundere, neque vero non dubitare, an nefag
esset mala malis relata velle. Nullis tamen precibus factis si sacrum
faceret, putat se patrem graviter offensuram. Arbitrio igitur majorum
natu atque usu peritiorum chori virginum, quibuscum intima familiari-
tate conjuncta est, rem integram permittit. Hc sunt sane omnia &2-
tati puellari atque pudori aptissima et ingenuum animum aperiunt. Mo-
rem hominum par pari referendi Electra quamquam haud ignorat, ea
tamen nature bonitate sit, ut dubitet, an satis ille pietati non con-
veniat; deque ea re ut certi quid statuat, parum se videre putat. Cui
dubitationi accommodatum est, quod non prius de Oreste meminit,
quam chorus eam commonuit, quodque ipsa nescit, utrum judicem a
diis, an vero ultorem precari oporteat. Neque tamen omnis rei im-
peritam se esse prestat. Tristissima, qua domus afflicta erat, sors eam
mum ingressi parodum exposuerunt. Cfr. Hermanni Epit. D. M. p. 280. In Ar-
gom. Persarum hoc scriptum est: stör då yogsxér tå utr lor Ragodsed, eic öre
lips, dö fv alviav någeor –- et Schol. ad Eurip. Phoen. 202 ait: ndpodos då
bovs 304 xopoö fadilovtros, gdomirn åa tj toddy. ;Tzetzes (sp) TOuyNKAS MONjINIS)
dicit: 4 uiv någodos dy tois Fsarais duxvée, dv är äpopuir I xogoö xosmwria
byyiyveral nos sic rö doåuaros Rädoc, Slov ropod ifs ve noen rvyyire. (F.
Heimsoethii Beiträge zur richt. Lecttire d. gr. Dramen p. 99). Ex his locis alletis
apparet parodum esse primum chorl carmen, in quo pronuntiat, quibus rebus im-
pulsus adsit queque ratio ei cam agentibus intercedat. Cfr. C. O. Mälleri Geschichte
d gr. Literatar II. p. 65.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>