- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
20

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

20 Joh. Johansson.

fortuna mobilitatem docuerat et communem generis humani imbecillitatem,
cujus memor arbitratur nihil, ne timorem quidem mortis, quemquam
sive liberum sive servum, ut aliud dicat, aliud animo sentiat, umquam
impellere oportere. Hunc animi fortitudinis fructum ex misera sua for-
tuna perceperat, eandemque virtutem ut chorus, in consilium adhibitus,
prestet, diserte postulat. Et vero ille ei non defuit. Ut constanti
erant virgines chori atque corroborata &etate, ita ingenium prestiterunt
confirmatum et sibi constans. Quas enim sententiag de justitia in par-
odo pronuntiaverant, in iis etiamtum perstiterunt neque vero recesse-
runt ab iis quicquam, suspenso Electre animo induct». Suadent igitor
sine ulla dubitatione, ut deos inferos aperte imploret, ultorem ut quam .
primum mittant, qui patris cedem cede percussorum juste ulciscatur.
Quod profecto frustra non suadent. Electra enim, auctoritate earum duc-
ta, quum libamentum sacrificii in tumulo effundit, deos inferos et ma-
nes patris multis precibus supplicibusque verbis orat atque obtesta-
tur, ut Orestem exsulem domum restituant seseque e servitute in liber-
tatem vindicent et optima quseque ipsis suppeditent, parricidis contra
vindicem summittant atque justam poenam. Qu& tamen omnia tam
verecunde precatur, ut inde facile eadem, quam antea prebuit, modestia
cum pietate appareat. Primum enim suam servitutem et fratris ino-
piam atque exsilium deplorans deque superbia atque laxuria matris et
Aegisthi querens pro felici Orestis reditu orat, deinde ut multo ipsa
honestius vivat ac sanctius, quam vixisset mater, exoptat, tum demum
interfectoribus ultionem, verbis interpositis paucis, imprecatur. Quo
facto, iterum sibi et fratri salutem precata, virgines jubet inferias plan-
gore ornare. Et instituunt illeg neniam, qua mortuum sum dominum
summopere implorant, ut liberatorem domus immittat.

Hoc modo saerificium illud, quod ad salutem suam Clytemnestra
miserat, in perniciem ipsius vertitur et Agamemno funebrem illum, quo
tamdio caruerat, honorem tandem accipit. Que res quanto ad actio-
nem fabulge momento fuisse putanda sit, nemo non intelligit, qui, Graeci
quantum posuerint in justis funebribus quamque magnam vim mortuos
habere arbitrati sint ad res vivorum, cognitum habet. Constat hanc
eos habuisse opinionem, mortuis nisi sepultis aditum ad inferos non
patere!) eorumque animas, quamdiu sepultur&e honoribus carerent cor-
pora, vagas atque instabiles in ripis Stygiis errare. Quamobrem Gre&e-
eo homini nihil pejus accidere potuit, quam ut mortuus sepulturse
expers fieret sive casu sive vi atque injuria. Pro sanctissimo igitur
habebatur superstitum officio, qui vita decessissent, eos, nisi si impia

?) Hom. Od. 11. 51. II 23. 71. Vergil. Aen. 6. 325.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0278.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free