- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
21

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 21

fraude obligati essent 1), sepultura afficere 2). Quin etiam hostibus, quos
ceteroquin omni par erat odio persequi, devictis victores oportebat ?)
cesorum sepeliendi potestatem facere et hoc petentibus recusare, (quod
numquam, nisi gravissime iratis animis?), fiebat) barbarum habebatur
atque impium. Regni enim atque imperii deorum inferorum mortuus
quisque esse putabatur. Quod si cui sepultura contra fas denegaretur,
fieri non potuit, quin summa in eum, qui hujus injurie auctor erat,
invidia moveretur atque ira deorum et inferorum, quibus non redde-
retur, quod eorum esset, et superorum, quos insepultorum aspectus
offenderet5). In deos igitur omnes immortales, non modo in mortuos,
graviter peccaverunt, qui hoc scelus in se admiserunt, infera cum su-
peris miscentes, neque vero gravissima eos poena manere non vide-
batur 9). Clytemnestra autem Agamemnonis corpus ita videtur terre
reddidisse, ut, omnibus sepulerorum cerimoniis neglectis, sine ulla
proximorum lamentatione nullisque exsequias prosequentibus neque co-
gnatis neque civibus eum nocte efferret et in terram infoderet?): quo
modo nulli, nisi qui manus sibi ipsi attulerant, humabantur 2). Hunc
cumulum sceleribus suis addidit. Hand satis ei erat, jus matrimonii

!) Thue. 1. 134. Paus. 4. 18. 3. Plutarach. Themist. 22.

2) Hoc in argumento versantur fabule Antigone partimque Ajas Soph. et Sup-
plices Euripid., ubi, quam sancta habita sit mortuorum sepeliendorum conpsuetudo ,
satis perspicue videri licet. Ipsos deos Achilles apud Homerum Priamo narrat
liberos Niobe sepeliisse, quum alii non essent, qui hoc iis debitum solvere possent.
Il. 24. 610. Leges etiam a Solone, Lycurgo, aliis scripte erant, quibus sanctum
erat, non solum ut, sed etiam quomodo mortui sepelirentur a suis quisque prozi-
mis; eorumque sepulera ut pro sanctis haberentur ac religiosis et vel alienos si
quis jacere videret, si non sepulero conderet, at conspergeret pulvere. Cic. d. Leg.
2. 26; Aclian. V. H. 14. Xenoph. Memorab. 2. 2. 13; quas leges qui neglexerat,
in crimen impietatis, tys dospsias, vocabatur. Cfr. Weber. (G. d. Hell. Volkes p.
238). Meier. et Schoemann. (Att. Process. p. 301).

3) Eurip. Suppl. 311, 537. II. 24. 33 sqq. Soph. Aj. 1332. Cfr. 8. Mayer. (Die
Recte d. Israeliten, Athener u. Römer p. 411).

4) Lysandrum Lacedemonium. quum apud Aegos flumen classe vicisset, Athoni-
ensium ad quattuor milia non solum interfecisse, sed etiam insepulta jacere jus-
sisse Pausanias 9. 32 narrat; et hoc addit neque Athenienses post pugnam Ma-
rathoniam mortuis Persis neque ipse Xerxes cesis ad Thermopylas Lacedemoniis
justa denegasse. Cfr. Curtii Griechische Gesch. II. p. 661. Scheibe. (die Olig. Um-
wälzung z. Ath. p. 26).

3) Od. 11. 73. II 22. 358. Soph. Antig. 1073. Eurip. Phoen. 1320. Hippol.
1407. Alcest. 22. Lys. Epitaph. $ 7. Cfr. Winiewskii Diss. de anim. post mort.
statu ap. Soph. p. 12.

6) Soph. Aj. 1155.

7) Cfr. Ag. 1554. Choöph. 431. Eurip. Troad. 446—49.

") Plat. Leg. 9. 878. Welckeri kl. Schr, II. p. 291, 504.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0279.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free