- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
25

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Elestris Soph. atque Eurip. 25

interfectéribus inferi non averruncarent, sed evenire vellent auxiliam-
que ad poenas ab iis repetendas ferrent Oresti: quod auxilium maximi
ad rei exitum erat momenti. Antea Electra dubitavit, utrum ultionem
se et exitium parricidii auctoribus cupere oporteret, necne, post vero
constanter iis et omnibus precibus illa imprecatur; antea Orestes ei
in mentem non venit, post autem maximopere pro reditu ejus pro-
spero supplicat. Qu& profecto omnia Orestis, cui audita sunt, ani-
mum Bon minimum confirmant. His enim certior fit, inferias a matre
missas esse, non quod facti svi eam poeniteret patremque quod ea
munere amoris afficere vellet, sed ut, viso somnii exterrita, conjecto-
rum auctoritate iras in se inferorum placaret: quod matris somnium
omen accipit; his conditionem quum civium Årgivorum tum sororis
su&, Electre, cognovit omnemque domus patrie statum; his ei de
benevolentia non solum Electr&, sed etiam chori persuadetur et
magna ei spes injicitur fore, ut optimus quisque propositaum suum pro-
baret. Quid de opinionibus atque sententiis iis dicam, quas de ju-
stitia divina chorus pronuntiavit? Fieri non potuit, quin vehementer
iig animus Orestis incitaretur ad ulciscendum et erigeretur, si quando
religioni habuit necem su& matri afferre. Ne multa. Et apud Ore-
stem plurimum auctoritate chorus valuit et, Electra ut contra nocen-
tes ageret, solus effecit. Que quum ita sint, facile est intelligere,
quas a choro tragico partes sustentas voluerint veteres, eas Choöpho-
rorum -chorum pulcherrime tueri. Aristoteles quidem !) docet chorum
esse unum ex actoribus partemque totius et una cum fabul&e personis
agere. Quod si cum alio ejusdem scriptoris preecepto composuerimus 2),
ut agentium rei studiosus sine actione administer esse debeat chorus,
nihil aliod perspiciemus significare, nisi debere chorum constare non
ex ejusmodi personis, quarum, quid in fabula agatur, nihil prorsus
iptersit, sed ex iis, que cum primas agentibus magno quodam neces-
situdinis vinculo sint conjuncte, partesque ejus ita esse ad ceteras
accommodandas, ut a fabulse quasi corpore sejunct& non sint, sed ex
his ile apte et inter se colligate. Precipit igitur Aristoteles, ut
neque eos, quorum cause in conflictione sint, faciendo chorus adjuvet,
sed eorum quasi comes sit, neque suas res curet, sed eorum, qui
agant, iisque ut totum se tradat ac benevolentia prosequatur. Et
quidem reste sic de choro existimat. At tragoedie sunt, quarum in

?) Poet. c. 18. 21. Kai töv xogör då fva des Unolafpiiv värv önoxpsrär xai
Mogiov alvas tob Slov xai ovvaywyikesda, un Ucnep Bag Höpentidg, AM Jenep
- neg Fopoxlsi. cfr. Hasselbachii Sophokleisches p. 56.

2) Probl. 19. 48. äsrs yåg I xogös andsvris anpurTos. söposnav våg pörov nap-
iyeven ols BÄQseTOv.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0283.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free