- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
32

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

32 Joh. Johansson,

commodata semper erant iis rebus, que agebantar; universas souten-
tias ex actione ductas pronuntiabant; agentium causa, non sua, cura
illis erat. Id vero vel in his Euripides in se admisit, ut in chori
persona, que ipse, philosophorum illius geetatis doctrinis imbutus, de
rebus divinis aliter ac vulgus sentiret, nonnumquam exponeret. Quod
tamen posteriorum fabularum in choris ssepius etiam peceavit. Quoram
preterea ratio longe aliter erat comparata, ac priorum. fSuas magis
res, quam agentium, curabant. Carminibus illorum nulle fere conti-
nebantur universe sententie, sed pro iis longe narrationes, que in
re aliqua fabulari describenda versabantur, ut sepissime in Troje ex-
pugnatione et in Atridarum malis. Sine justa causa sepe et for-
tuito prodire videbantur. Desiit igitur sensim chorus Euripidens pars
esse tragoedi& necessaria, qualis fuerat in fabulis Aesehyli et So-
phoclis, magisque eum Euripides videtur ornandi causa, et quia a
majoribus traditum et publica auctoritate sanctum habuit, retinuisse,
quam quod eum putaret ita cum ceteris fabule partibus esse confun-
dendum, ut totum quiddam conficeretur, ubi omnes partes inter se
apte colligateque essent tamquam corporis membra, nihil ut redun-
dare, nihil deesse videretur, denique ut apta illa tragoedie compositio
efficeretur, quam in superioribus admiramur. Que si vera sant, ma-
nifestum est, quamobrem Aristoteles Euripidem male tragoediam dis-
posuisse dixerit !). Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc, unde
deflexit.

Chorum hujus, de qua nunc querimus, tragoedia cur Aeschylus
voluerit constare ex virginibus iisque famulis, si investigabimus, in.
veniemus eum consulto hac in re egisse et prudenter. Quemadmodum
enim tragici semper eam in choris componendis secuti sunt legem, ut
ad suum cujusque fabule argumentum chorum quam maxime accommo-
darent, ita Aeschylus in hoc constituendo choro eas invenit personas,
quibus vix ulle magis hujus tragoedie argumento convenientes inveniri
possent. Res ea, que in Choöphoris erat agenda, ultio fuit, quam
pro cede paterna Orestes filius ab interfectoribus exegit. Qui cedem
fecerant, fuerunt mater et socius ejus, quocum vivebat et conjugium
inierat. Hi domum Agamemnonis occupaverant ejusque regnum, libe-
rorum autem ejus unum in exsilium quasi quoddam expulerant, alteram
domi in servitute tenent. Ita sperant fore, ut in tato sint. Neque
prefecto vana videbatur illa spes. Jamdudum imperiom tenent, si non
populo Argivorum probati, at poena sceleris sui nulla affecti. Verum,
interjectis multis annis, factum est, ut et Clytemnestra somnio utere-

1) Poet. c. 13. Kai I Evgsnidns, el xai vå älla pun ed olxovomsi, GAA 106-
ysuodraris ye rör AOMmTÖv guivetar.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0290.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free