- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
48

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

48 Joh. Johansson.

leges confirmaret, quibus sanciretur, ut, cujus antea ipsius faisset ce-
dem propinqui sui persequi, is officium suum ulciscendi ita expleret,
ut civitati poenas a cedis auctore, causa cognita, repetendas trade-
ret!): immo vero civitatibus suasit, ut leges sibi per homines sapien-
tes constituerent. Quod factum esse videmus in legibus et Lacede-
moniorum a Lycurgo conditis et Locrensium a Zaleuco et Catinensium
a Charonda et Atheniensium a Dracone Soloneque et Clisthene. Ita
effecit, ut et a feritate homines ad justitiam atque mansuetudinem
traducerentur neque lex illa divina negligeretur: que lex, quum ci-
vitas aut mnulla esset aut singulorum injurias ad se nibil pertinere pu-
taret, aliter servari non poterat, quam ut suum quisque suorumque jus
defenderet ac violatum vindicaret. Que juris ratio, tametsi manca erat
atque vitiosa, melior tamen fuisse negari non potest, quam si nihil om-
nino sanctum esset, quo homines vim alius alii inferre prohiberentur.
Hac enim re sine dubio permulti improbi a vi aliis inferenda avocabantur
et alienam vitam non minoris, quam suvam, facere discebant. Facinus
igitur capitale admisisse habebatur, qui alterum vita privasset, et optimo
jure interfectus interfectoris vitam reposcere. Quod jus, quoniam mor-
tuus tueri ipse non potuit, proximi cujusque erat, ut cetera hereditate
relicta, accipere et vindicare. Hoc si ille negligeret, non modo parti-
cipem se c&edis faciebat, quippe quam non ulciscendo sibi probatam
quodammodo profiteretur, sed etiam impietatis culpam suscipiebat, que
nihilo leviore poena habebatur digna. Odium ergo atque iram Jovis,
omnis juris et auctoris et patroni, omniumque deorum ultorum invidiam
in se convertebat, qui eum pro sua quisque natura omnibus et animi
et corporis cruciatibus insectantes conficerent?). Hec adeo Oresti even-

!) Plat. Leg. 9. 885.

2) Cfr. Plutarchi Lycurg. 5. 6. 13, 26, 29; Herodot. 1. 65. Tyrtei Eörvenia
apud Diodor. excerpt. vat. 3; Xenoph. Reip. Lacedem. 8. 5; Cic. de Div. 1. 48;
Curtii griech. Geschichte I. p. 455—6; Weberi Gesch. d. Hell. Volks p. 197; Plu-
tarch. Sol. 14, 17; Demosth. contr Aristocer. 22; Aelian. V. H. 8. 10; Herod. 5.
66; Pausan. 10. 10. Cfr. Fr. v. Raumeri Vorlesungen tib. d alte Gesch. p. 288.
Schoemanni Griech. Alterthöm. II. p. 41. et d. att. Process p. 49.

3) Filia Jovis justitia appellatar ab Hesiodo Th. 902. Op. 254, ab Aeschylo
Ch. 949 et Sept. c. Th. 662; Juppiter autem dsxygqgdpgos Ag. 8280, xelastmis tär
önegxönwr äyav pgornudrwrv, södvros fapös Pers. 826, Sudyrsos I. e. juris con-
sanguinitatis custos, Eur. Andr. 921. Aristoph. Ran. 750. Plat. Legg. 9.881, ysviS-
os Pind. Ol 8. 16. vepuéirwg Sept. c. Th. 485. Cfr. Hesiod. Op. 331—2. Pind.
Isth. 4. 52. Ceteri, qui improbos persequuntur, dii sunt Orcus, Mercurius inferus,
Ate, Parce, Dire, Alastor, Furie, qui etiam uno nomine oå xarw so appellan-
tur Soph. El. 292. Cfr. Lehrs. Populäre Aufsätze aus d. Alterthum p. 229. Soph.
Oedip. Tyr. 472. Aesch. Eum. 272. Peters. Theologumena Soph. p. 23—28, 52.
G. Dronke, 1. 1. p. 37.

hr skr JR =

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0306.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free