- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
47

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 47

bantur furige sceleratos jam hac in vita persequi!). Accedit, quod uti
apud Homerum, ita apud Agiam Aegisthus, non Clytemnestra, auctor
c&edis Agamemnonis fuisse fingitur. Heec omnia reputantibus verisi-
millimum nobis videtur, ut ante diximus, Aeschylum in oraculo hoc,
de quo agitur, auctorem habuisse Stesichorum, quamquam quidem cer-
tis id argumentis confirmari non potest. — Quod oraculum ideo est
maxime memorabile, quia perspicue ostendit, quam grave fuerif anti-
quissimis temporibus ac sanctum unicuique officium poenas justas re-
petere ab eo, qui propinquo ejus necem intulisset, quippe quum libe-
rorum esse haberetur, parentes etiam in parentibus, si res ita tulisset,
vindicare; ostendit tempus fuisse, quo ille immanis mos in tutela A-
pollinis esset. Neque vero hec res nobis admirationem injicere debet
considerantibus jus familiare illis temporibus plus valuisse quam publi-
cum, propterea quod nulladum esset respublica constituta, cujus leges
et magistratus vitam civiom tuerentur. Gentis tum erat suos cnjusque
defendere, non civitatis, neque hanc violasse is putabatur, qui hominis
alicujus cedem fecisset, sed gentem eam, cujus ille esset, quem occi-
disset. Exempla apud Homerum sunt multa?). Queéeret fortasse quis-
piam, quomodo Apollinem decuerit, qui deus mansuetudinem semper
morum juvaret atque humanitatem?), fero illi mori favere. Respon-
deo nihil aliud eum umquam fecisse, nisi Jovis decreta hominibus a-
pernvisse +). Quamdiu igitar manebat lex illa divinitus constituta: tor
$eöavra nadsty, (mansura autem putabatur5), donec Juppiter regna-
ret,) tamdia Apollo, veridicus ille interpres8) voluntsatis divine, fa-
cere non potuit, quin homines eam colere juberet. Quod tamen non
prohibuit, quominus, progrediente tempore, mansuefactis atque excultis
magis hominum vita et moribus, auctoritate sua instituta civitatum ac

1) ”Die Erinys ist jegopoins, im Dunkeln schreitend d. h. entweder die un-
versehens nahende oder wobl eher die xaz’ jepderta xilsvda (Od. v. 64), in der
Unterwelt wandelnde. Letztere ist ihr Aufenthaltsort, und wir erfabren nirgends be-
stimmt, dass sie denselben verlassen.” Negelsbach. die Hom. Theologie p. 263. Cfr.
Nitzsch. Beiträge z. Gesch. d. ep. Poesie p. 292.

3) Od. 13. 259; 22. 30; 23. 118; 24. 433. II. 2. 662; 13. 695; 15. 432; 16.
573. Etiam apud alios populos, ubi mores nondum exculti erant, hic valebat mos,
ut apud Judsmos, Germanos, Suecos, Arabes, apud quos etiamnunc viget. Cfr. We-
beri Allgem. Weltgesch. I. p. 696. IV. 113. V. p. 7. Palmblad. Palestin. p. 139.
4 Mos. 35. 9—34.

?) Ephorus apud Strab. 9. 3. 11 de Apolline dicit: sic dusgérara npovxalsiro
xai lowggörike, voi Mir yonerQålur xal tå piv npoctårr:or tå I AnEyogHtur ,
voös I ocd Slos npomiumes. Götte (d. delph. Orakel pp. 153, 186, 189, 198, 262).

1) Oönonet sixov uarnxoidsv iv Solve, ovx AvdVGs, 0M YUraNNÖG, 0 NÖÄKVG
Rigo, Ö pun xeloéom Zevs Olvpunivr nano. Eum. 616—19. Cfr. vv. 19, 33. Strab.
9. 3. 8. 9) Ag. 1563. $) Pind. Pytb. 3. 29; 9. 42.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0305.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free