Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 55
Sermonem jam, quem inter se conferunt Clytemnestra, domo e-
gressa, et Orestes, hospitem simulans, si diligentius examinabimus,
multa reperiemus in eo inesse, que iis, qui et in Choöphoris et in A-
gamemnonis fabula actis jam rebus interfuissent, non potuerint non vi-
deri ambiguitatem quandam habere atque ironiam. In quo quum Cly-
t:emnestra dicit, in promptu ea esse, que talem domum deceant, bal-
nea, laborum fomenta, justorum oculorum presentiam, amicos consi-
liorum auctores, cui auditorum in mentem non veniat, quanta miseria
domus Agamemnonia afflicta jaceat, quibus balneis Clytemnestra re-
ducem conjugem acceperit, quale fomentum ei laborum prebuerit, qua
simulatione veram animi sententiam dissimulaverit, quantum denique
Aegisthi amicitiz et auctoritati tribuerit!)? Et voces, quas, audita
morte filii, edidit Clytemnestra, nonne ejusmodi sunt, ut et lamenta-
tionem audire sibi videantur peregrini et gratiarum actionem ii, qui,
quo animo in filium sit, cognitum habent? His enim videtur illa, ad
quam noverunt nihil jucundius perferri potuisse, magnam dirarum do-
mus potentiam predicare, quod filium, quamvis in tuto esse visus sit,
perdiderint ab eoque ipsam liberaverint, quem quod maxime metuerit,
summa in miseria versata sit ac letitie spem, que in eo a quibusdam
posita esset, preciderint. Respicientibus autem, que misera ei sors
immineat, irrisione quadam videtur se ipsa exagitare. Atque Orestis
in oratione quis est, quin intelligat, multa inesse, que ambiguitatis
sunt plena, ut quum dicit, se velle hospitem tam beatorum hospitum
esse, et pro impietate se habuisse susceptum negotium non perficere?
Hujoasmodi ambiguitate verborum agentes sepenumero usos esse apud
tragicos Grecorum imprimisque apud Sophoclem, idque tum potissimum,
quum in summo discrimine res versaretur, facile inveniet, quicaumque
attento animo fabulas eorum perleget. Quam tamen tantum abfuit
ut ii, qui in actione erant occupati, semper quererent, ut nonnum-
quam eam ne animadverterent quidem. Spectantibus autem, quippe
qui rerum conditionem multo melius, quam agentes, perspicerent, aper-
tissima fuit2). – Attendendum est, quam caute Clytemnestra et quam
constanter gaudium suum peregrinos celaverit. Nemo, cui animus ejus
in Orestem cognitus non erat, ne ex una quidem voce quicquam nisi
dolorem suspicari potuit. Tum demum, quum peregrini domum intra-
" verant, veram animi sententiam aperuit, quum se impudenter in Åe-
gisthi amore jactaret. Unde apparet iisdem prorsus moribus Cly-
!’) Agam. 887—907, 1109, 1128, 1227 sqq. 1484—7, 1673—4.
7) De hac re uberius disputat Gruppeus (Ariadne p. 728 sqq.). Ctir. Eschen-
burgii 1 1. p. 227 et Sohreiteri 1. 1. p. 10,
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>