Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 61
hanc rem vituperatione, id quod fuerunt!) qui putarent, dignus sit,
ut summis etiam laudibus efferendus videatuar.
Hoc episodio terminato Aeschylus sine dubio toti Choöphororum
tragoedige finem imposuisset, nisi aptum ad insequentem fabulam trans-
itom parare voluisset. Res enim ea, quam Orestes sibi proposuerat,
gesta erat, vindicta ab interfectoribus patris sumpta, et alia actio a
proximo episodio incipit: vexatio Orestis a furiis suscepta. Ut vero
neque Aeechylus nec Sophocles subito quicquam in tragoediis incidere
voluerunt, ita ne hec quidem vexatio a furiis preter exspectationem sus-
cipi fingitur. Eam et Clytemnestra filio, cedem denuntianti, commi-
nata erat et Orestes ipse animo presenserat atque adeo metuerat ne-
que vero in iis, que chorus primo post discessom Orestis pronuntiat,
non aliquid inest timoris, etsi gaudio illo, quod de re feliciter gesta con-
ceperat, metus omnis aliquamdiua comprimitur.
Clytemnestra igitur ab Oreste iu s&edes abrepta, ut prope Aegi-
sthum necaretur, chorus, postquam de effuso sanguine se quidem do-
lere, sed tamen salutem Öresti precari dixit, quartum instituit stasi-
mum, in quo, letitia triumphans, potentiam ac justitiam celebrat deo-
rom, qui sceleratos certa poena, quamvis nonnumquam tarda, afficiant.
Quem de occisis parricidis ululatum cantare ut sibi liceret, optaverat ?),
eum nunc canit, quemque vindicem Cassandra aliquando venturum va-
ticinata erat?), eum nunc pervenisse predicat et quasi fastigium faci-
noribus in domo Atridarum commissis imposuvisse. Fortunam domus
Agamemnoni&e canenti in mentem venit choro, quippe qui e captis Tro-
janis esset compositus, domus Priamidarum, cujus injurias ut perse-
queretur, Ågamemno culpam illam suscepit, cujus poenas domum redux
dedit. Quo fit, ut exemplis comprobet, nullum impium facinus a diis
umquam suo tempore non graviter vindicari. Probos, inquit, adversus
improbos vehementer et consilio et opera sublevant, ut Apollo Orestem
auctoritate sua adjuverat, ut Jovis fiia, justitia divina, eidem pug-
nanti presens auxilium prestiterat. Quibus adjutoribus quum Orestes
rem gessisset, optimo jure se sperare putat, domum Agamemnoniam
tum tandem omnibus malis in perpetuum esse liberatam et optimum
!) Apud Petersen. (de Aesehyli vita et fab. p. 189) hoc soriptum est: Que O-
restes et Clytsmnestra, vv. 889—931, inter se colloquuntur, haud sunt digna, qum
com aliis tam gravis momenti loeis apud Aeschylum comparentur. Gruppeus (A-
riadne p. 19) ita disputat: Nachdem schon Aegisth gefallen, nachdem schon Oresta
Entschluss feststeht, Klytämnestra desgleichen hinzurichten, lässt Aeschylus diesen
Orest mit der Mutter inzwischen noch eine lange kaltbesonnene Wechselrede halten.
was das Tragiecho wabrlich nicht erböht, sondörn eber entgegenwirkt.
?) v. 888 ?) Agam. 1280 sqq.
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>