- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
65

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 65

Avolantem chorus optimis ominibus ille quidem prosequitur, sed dubius
tamen est, utram salutis, an interitus auctorem eum appellet. Hec,
que in Oreste usu venissent, consideranti magna ei affertur dubitatio,
an nova calamitas instaret. Qui acerrimus semper rei gerend&e suasor

tå sldola än avrör dvaniunovea, ubi Lohdeus (Die Skene d. Alten p. 22) xarå
sås ix tär idedlivr xaPddovs scribendum esse arbitratur. De anapiesmatis vide
Schlegelii Vorles. äb. dr. Kunst I. p. 285. Per has machinas in scena furie in
conspectum venerunt alia post aliam, usquedum omnes, e quibus chorus Eumeni-
dum constabat, aderant. Quod tamen non impedit, quominus poeta eas choro in-
visas esse voluerit. Res insolita non est apud scenicos poetas, hominum, qui in
scenam inducti sunt, aliis, quorum animi graviter sunt concitati, visa objici, aliis,
qui eodem animi motu vacant, non item. Ut apud Shakespearium Hamlet umbram
patris videt, mater non videt; magas vident et Macbeth et Banco, non Lenox; um-
bram Banconis Macbeth, non conjux ejus, non convivarum quisquam. Ejusmodi
visiones quamquam nihil aliod sunt nisi eorum, qui illas vident, express&e opinio-
num imagines, vere tamen iis sunt. Quod ut intelligant spectatores neve commenta
tantummodo agentium ea esse putent, oculis eorum apparet illas esse subjiciendas.
Eadem est bic ratio furiarum. Conformationes sol& animi Orestis ille quidem sunt,
sed summo vigore quum predite sint, speciem induunt rerum, que soliditatem quasi
quandam habent atque eminentiam, ut oculis eas cernat non minus clare, quam in
posteriore fabula chorum Eumenidum. Ac spectantium ab oculis, si eas non vidis-
sent, Aeschylus aliquid removisset, quod in scena actum est. Hoc autem absurdum
esse et ab omni spectaculi natura abhorrere, quis est, quin intelligat? Cfr. Mölleri
Eumenid. p. 73. Gervini Shakespeare 11. p. 149 sqq. Quod dicunt, furiarum, si
jam in Choöphoris vise essent, in Eumenidibus conspectu non tam vehementer com-
motos esse animos spectantium, quam si tum primum aspicerentur, id etsi veram
esse nemo facile negarverit, tantum tamen abest, ut ad rem, quam volunt, compro-
bandam valeat, ut contra nostram firmet sententiam. Non enim solebant poete tra-
gici Grecorum, ut jam supra dizimus, rebus inopinatis auditores opprimere, sed iis
semper, que agerentur, etiam preparatos ad illa, que fotura essent, spectanda vo-
lebant. — Neque vero magna fide digna est narratiuncula illa, que est apud aucto-
rem Vite Aeschyli: 8v sj tnsduke töv Ebusvidov onogådyv sloayayörra töv yo-
eöv, Tocoörov bxnlnkaer röv däuov, Dora vå utv vyna bnpötar, tå då fuppva
baufluraes, quam sunt, qui proferant, ut probent, furias ab Atheniensibus visas
non fuisse, antequam in Eumenidibus procederent, quippe quod iterum vise tantum
timorem non injecissent. Atque hac narratione, etiamsi vera contineret neque in
multis iisque bonis codicibus deesset, nihil aliud probatur nisi horribilem fuisse a-
spectum furiarum, gtogadnr in orchestram ingredientium. In quo tamen est ani-
madvertendum, etiam in Eumenidibus furias, antequam in orchestram ingrederentur,
in scena spectantibus apparuisse. Cfr. Schoenborn. 1.1. p. 229. Dahms. 1 1. p. 25.
C. F. R. Schultzei diss. de chori grec. trag. habitu externo p. 54. Quo argumento
Weilius ad Aeschyl. Choöph. v. 1059 sententiam suam vult confirmatam, quum di-
eit ”Eumenidum prologum, quo nova horrendarum dearum species, antequam sub-
jiciatur oculis, verbis proponatur, docere furias a spectatoribus in Choöphoris non
conspici”, id profecto parum habet ponderis. Alia erat fabula, alia scena, aliud
tempus, alio in statu erant collocati non modo Orestes, verum etiam furim: que
5

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0323.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free