- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
66

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

66 Joh. Johansson.

Oresti faerat ex eaque ge-ta omnem felicitatem ac salutem non mode
in domum Ågamemnoniam, sed in universam Argivorum civitatem red-
undaturam esse persuasum habuerat, ille nucc est incertus, an eadem
ipsa res pestem allatura esset ac perniciem. Non jam audet gaudere,
quod munere ulciscendi Orestes feliciter functus esset, sed pristinas do-
mus clades memoria repetens summo dolore afflictus h&ec querit: quan-
do tandem conquiescet vis mali? Qua cum questione chori Aeschylus
finem imponit Choöphoris. Responsum autem quale esse voluerit, in
Eumenidum fabula eum proponere vidimus.

His rebus in exodo hujus fabule actis quam apte animos spectan-
tiom ad sequentis fabul&e res spectandas preparaverit, nemo non facile
intelligit. Summa misericordia ac summo metu non affici non potue-
ruot, quum , Orestes quam male affectus esset, viderent. Noverant eum
pia mente et voluntati deorum parentem officio, quod religio atque mos
imposuerat, satisfecisse; culpam tamen intellexerunt eum illo susce-
pisse, quod sanguinem matris profudisset. Que inaudita mala Apollo
ei minatus esset, si nece parricidas non affecisset, justa esse putarunt;
matris vero furias, venerabiles illas impietatis vindices, juste in eo e-
gisse, quod jus matris violatum exsequerentur, negare non potoerunt.
Que magna repugnantia quomodo tolleretur, prorsus ignorarunt. Fieri
non potuit, quin ut chorus, ita spectantes optimis votis Örestem pro-
sequerentur; quemadmodum autem salutis particeps futurus esset, non
magis, quam chorus, assequi potuerunt. Ex quo apparet summa ex-
spectatione, quid Oresti eventurum esset, spectatores, quum bhac fabula
terminaretur, animis pependisse.

Qui exitus, ut optimus fuit, quum fabula Eumenidum statim post,
quasi proximus actus ejusdem tragoedie, ageretur, ita prorsus vitiosus
fuisset, si Choöphori sole docta& essent. Quod idem in exitu Agamem-
nonis fabule dici posse supra vidimus. Eadem enim in exspectatione
fuerunt, quum illa tragoedia terminaretur, spectantes incerti, utrum,
que presignificassent Cassandra et chorus, futura esse confiderent, O-
restem reducem debitas poenas a parricidis repetiturum esse, an, que
scelesti sperarent, eventura arbitrarentur, ut victoria, qua post cxedem
factam triumpharent, impune perfruerentur et imperium atque domum
trocidati regis cum felicitate tenerent, qua spe referta Clytemnestra,
odium et minas populi contemnens, Aegisthum secum &des iutrare ju-
bet. Sic autem affectos tragici Grecorum nullo pacto voluerunt disces-
suros, qui doctas audivissent fabulas. Tragoedie esse existimarunt a-

omnia noane Åeschylo, prologum Eumenidum conscribenti, respicienda erant? Ac
non modo furiarum habitus hoc in prologo proponitur, sed etiam Orestis, qui in
exitu Choöphororam quomodo instructus esset spectatores vidisse, nemo, Oopiror
negabit.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0324.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free