- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
67

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

De Choöphoris Aesch. et Eeletris Soph. atque Eurip. 67

nimos spectantium rebus actis vehementer quidem commovere, hos au-
tem motus ad extremum ita etiam purgare, ut nihil in animis relin-
queretur nisi voluptas, quam quisque perciperet, quum, que miseranda,
q & metuenda hominvibus evenirent, in rerum humanarum ratione et in
justitia divina posita esse intelligeret 1). Quod vero Aegisthus et Cly-
temnestra, jure matrimonii violato, Agamemnonem, clarissimum regem,
non modo jugulassent, sed mortuum etiam, superba letitia exsultantes,
conviciis consectarentur exsequiarumque justa denegarent et omnia jura
divina atque humana despicientes in orbatum regnum invaderent ?), id
profecto non potuit horestissimi cujusque animum non gravissime offen-
dere et, si impunitum id fieret, non magnam afferre dubitationem, an
dii res mortalium prorsus nuegligerent: quam opinionem chorus Agamem-
nonis impiam esse dixerat2). Q-::amobrem si voluit andientibus Ae-
schylus satisfacere, fabulg Agamemnonis altera erat subjungenda, in
qua poenas, que exspectarentur, darent scelesti. Addidit igitur Choö-
phororum fabulam, cuvi et ipsi ejusmodi finem imposuit, ut, nisi iniquo
animo auditores spectaculum relinquere vellet, tertiam subjiceret necesse
esset. Hane demum fabulam ita conclusit, ut opus tragoedix efficere-
tur perfectum.

Exposnui fere, ut potui, qua ratione Aeschylus in Choöphoris com-
ponendis versaretur; nunc, ut erat propositum, ad Sophoclem venia-
mus et, quomodo in vindieta Orestis proponenda egerit, que ipse no-
vaverit, que ab Aeschylo inventa retinuerit, videamus.

1) Tragoedia quid efficiendum sit, docet Aristoteles in Poet. c G: öotsv oöv
toaywdia – dv liov xai gåfov nipaivovsx Tv TÖr” TOrobTW” NUJNUÄIW” XAIFAO-
er. Quibus verbis quid Aristoteles dictum voluerit, alii aliter disputarunt. Rectis-
sime vero judicant ii, qui xå$«pes» illam ad animos spectantium referunt eamque
perturbationum interpretantur ad rectam rationem revocationem, ut Ed. Mälleros
(Gesch. d. Theorie d. Kunst. II. 378 sqq.), Ad. Stahr. (Arist. Poct. p. 41 sqq.), L
Spengel. (äb. die Kädaposs tör NaInuåtwr. p. 43 sqq.).

2) Mos fuit et institutom Grecorum, quicumque cedem fecisset, non modo tem-
pla atque aras deorum owmpniaque loca sancta religiose vitare, sed terram etiam pa-
triam effugere, quippe qui omnia, que attingeret, polluere haberetur. In Eumenid.
furie ab Apolline querunt (v. 653): sö untecs alm Suapuov ixyias nidor, inet
iv ”Agyes dopat olxyos Rarpös; Noiosas Pwpuois yoWwueros 70ic Snuioss; nNoia då
Xiovup qeatigwr Rpocdiksras; cfr. Choöph. 291. 4. Soph. Oed. T. 236–43. Eurip.
Orest. 1602—4. Hercules furens Euripidous, conjuge et liberis necatis, conqueritur
(v. 1281): oör’ lunis gilas Orjpars vosxsiv Ssrov’ äv di xal utv, äs noiov lepöv
A navhyvger gilwr dlu’; et (v. 12951: gwriv yåg fon y9ör dnevvinovad ue pi
Ssyyåvev yns gal Fålaooax pun nepäv nnyai te norauör, ad que Theseus (v. 1322):
Ojpfas univ odv Exlesne 10d vöuov ydger, nov S äv fur Aecs RÖksoua Iallidos.
ixe; yigas aås dyvigas wåsuaros döuovs ta dagw - -. Cfr. Hom. Od. 23. 118—
20, 11. 24. 480. Herod 1. 35. Demosth. ce, Lept. 158.

2) Agam. 389—74.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0325.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free