Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
72 Joh. Johansson.
quocum sanctissimo matrimonii vinculo erat conjuncta, ex quo etiam
liberos conceptos genuerat; que non solum filio suo necem parasset,
sed etiam filiam pessime haberet, nonne omnia et conjugis et matris
jura ipsa dimisit? Quumque diceret se ad facinora illa facienda amore
filie su& Iphigenie commotam esse, quis est, quin videat eam honesta
prescriptione scelera sua tegere voluisse? An ex liberis debuit uni tan-
tum amoris, ceterig nihil? Accedit quod, procul a domo educatus, ma-
trem numquam Orestes, quod quidem posset menmrinisse, viderat, scelera
autem illios non modo e psedagogo, verum etiam e nuntiis a sorore
identidem missis semper audiverat. Quamobrem non minus alienam
sibi eam, quam Aegisthum, judicavit. Ac psedagogus animo ejus a
prima pueritia officium ulciecendi penitus infixerat. Quod officium illis
temporibus, qvuibus hec geri finguntur, pro sanctissimo habebatur. Que
quum ita essent, Sophocles, qui multo accuratius, quam quisquam alius
Poeta tragicus, mores eorom temporum, quibus fuerunt ii homines, quos
in scenam inducit, non dubitavit Orestem non modo matricidium sine
ulla hesitatione et apud animum statuentem et re peragentem, verum
etiam antiquissimam de Oreste memoriam sequens sine metu, ne tetrom
quid proponeret, furiis persequentibus vacantem inducere!).
1) Antiquissimse de Oreste memorie furias matricidium persequentes ignotas
Prorsus fuisse ex Homero licet conceludi non solum ideo, quod summa semper laude
facinus Orestis celebrat, sed eo etiam multo magis, quia, quamquam domesticas c:-
des commemorat multas, ut Od. 135, 272. Il. 2, 662. 13, 697. 15, 336. 16, 373.
23, 87. numquam tamen earum auctores neque a furiis agitari nec expiationes ul-
lius generis subire tradit. In exsilium illos quidem pos: cedem factam ivisse re-
fert, non tamen quod deorum religiones et hominum coetus a se presentibus conta-
minari putarent, sed ut periculum ab occisorum propinquis, quorum esset poenas
repetere, fuga vitarent. Quamobrem si Homerum auctorem sequimur, facile nobis
persvadetur antiquissimis temporibus, qui cedem fecissent, in deos nihil, quod pia-
culis expiari opus esset, commisisse putari. Infeliciores habebantur homicidse, quam
impuriores. Quamobrem videmus eos ab eo, cujus patrocinium implorant, benevole
accipi sine ullo metu, ne consuetudine eorum utens contaminetur, ut Orestes (Od.
15, .253—86) sacra faciens Theoclymenum benigne nave sua recipit eoque noa ex-
piato amice utitur. Que quum ita sint, nihil mirum, si Orestem, qui, quum par-
ricidas necaret, nibil nisi officium suum expletum vellet, furie apud Homerum non
insectantur. An E. Curtium secuti (Griech. Geschichte I. p. 126) dubitabimus,
quin Homerus heroice eetatis hominum de diis opiniones deque ejusmodi rebus, de
quibos hoc loco querimus, recte proposuerit? Quis tandem est, qui verius nobis,
guam Homerus, illoram hominum mores atque religiones exposuerit? An fidem ei
de aliis rebus habebimus, de aliis non item? Equidem non puto. Persuasum mibi
est ab Homero veram heroice vits imaginem expressam esse, hujus autem vite ra-
tionem longe aliter fuisse comparatam, quam eorum hominum, qui et ante heroica
illa tempora et post ea foerunt. Que magna commutationes rerum civilium factse
sunt illo tempore, quod intererat inter Homerum et bellum Persicum, ad ingenia
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>