Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 73
Neque tamen veritus esse non videtur Sophocles in ipsa ceede pro-
ponenda nimis versari. Secundas partes Oresti tribuit. Initio tantum
moresque hominum commutandos non plurimum valere non potuerunt. Majore re-
rom usu docti, quam superiores homines, pluribus ex partibus considerabant res
humanas exque quomodo e numine deorum penderent secum reputabant. Turbulen-
tis illis temporibus, ubi tot tantaque scelera atque injurias viderunt omnes, fieri
non potuit, quin in causas malorum diligentius inquirerent. Unde factum est, ut
se ipsos in culpa csse sentirent neque vero indigni sibi viderentur, qui poenas lu-
erent. Quoniamque quanto magis culp&e conscii sunt homines, tanto certior eorum
de justitia divina opinio fit, nihil dubitarunt, quin serius ocius se dii punitnri es-
sent. Ad lustrationes igitur et ad piacula se conferunt, ut numen divinum placa-
rent. Hec quam vera sint, facile is intelliget, qui lyricos poetas perleget. Multo
alias apud eos, quam apud Homerum, inveniet opiniones de rebus et divinis et he
manis. Quid ergo? que illi poet&e cecinerunt, dicet fortasse quispiam, tu ea exi-
stimas omnes illius &tatis homines sensisse” Ego vero ita existimo, bonum sem-
per poetam verbis exprimere non modo sensa su& mentis atque consilia, sed quee-
cumque sunpt medullis inclusa omnibus equalibus eosque maxime vel sollicitant vel
delectant. Quod si banc vel illam fabulam, quam apud Homerum invenimus, ali-
quantum mutatam lyrici persecuti sunt, hanc fabule mutationem persuasum habeo
aut ore hominum jam perfectam esse aut certe moribus mutatis vehbementer conci-
nere: ut Stesichorus quum primus, quem quidem noverimus, a furiis agitatum O-
restem induceret, nihil aliud facerct, nisi famam de Oreste, ut in ore hominum
tam vigebat, carmine celebraret. OUfr. Lobeckii Aglaophamum, quo libro perlecto
neminem puto non facile sibi persuasurum, illo tempore, quod nuper dizi, Greeco-
rum ingenia ac mores quam maxime mutata esse. Non possum me continere, quin
hec pp. 312 et sq. I. 1. egregie proposita afferam: Post decursum illius felicissimi
vi, cujos imaginem in Homero carminibus expressam videmus, magna rerum ci-
vilium, sed multo major religionwn, studiorum, voluntatum conversio consecuta et
universa Grecia in tantum mutata est, ut si quis ab Homeri lectione sese ad eos
scriptores transferat, qui tempore belli Persici vixere, velut in aliam oram delatus
vix illos veteres Acheeos agnoscere sibi videatur,. qui leti presentibus, futurorum
securi, prompti ad agendum, actorum immemores, sollicitudinis et superstitionis
causas procul habebant. Sed ubi Greci adolescente paulisper ratione involutas ani-
mi intelligentias excutere et semetipsos cognoscere coeperunt, tum illa successit
matarior stas et sollicitior, ad quam profecti homines tum voluptatum tum virtutis
stimulos acrius acutiusque persentiscunt, inter damnata appetitaque alternis fluc-
tuantes, magno cum animi moty et sepe tedio svi. Hinc rerum abditarum cnra
et venturi presagia et multiplices superstitiones, quas salutis desperatio scelerum-
que comwscientia progignere solet. Cujus nove setatis in Greciam ingressum et ve ,
stigia quominus clare cernamus obstet illius temporis obscuritas, quod nullis fere
literaram monimentis illustratum regionis simile dici potest coecis nubilis obductse,
unde arcium culmina eminent, solum et fundamentum latet. Sed magnum quen-
dam ingeniorum &estum et nova meditamenta testatur poesis lyric&e paullo post He-
siodum incerebrescentis perfectio et philosophie ortus et artium elegantiorum incre-
menta. Jamjam templa dis heroibusque magnifice condi, ludos solemnes oppidatim
institni, sacerdotum munera et insignia, abrogato presertim regio imperio, gliscere
videmus. 8ed iisdem temporibus etiam mysticas cerimonias, quarum prima, ut
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>