- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
78

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

78 Job. Jehansson.

rorum prologo, multa reperiemus ab illo assumpta Sophoclem ad suum
consilium suamque artem accommodasse. In utroque Orestes conspici-
tur in patriam occulte redire, ut officium patris ulciscendi exsequatur,
sed apud Sophoclem non Pylade solo comitatus, verum etiam psada-
gogo, qui quum ducis tum wmonitoris partes sustinet. Orestes Aeschy-
leus tumulum patris, qui in ipsa scena est, cincinno ornare fingitur;
Sophocleus idem se facturum dicit, tumulus autem a scena erat re-
motus. Quam mutationem Sophocles ideo fecit, quod non tantum,
quantum Aeschylus, inferorum potestati tributum volvit Electramque
ut, dum Orestes in sepulcro patris honorando occupatus erat, in sce-
nam introduceret et ingeniaom ac mores ejus ante oculos spectantium
positos plene et perfecte exprimeret. Quod ut efficeretur, necesse erat
quemadmodum aurom igni, sic Electram gravissimis periculis spectari.
Hec eadem erat causa, quamobrem ad exitum fere fabule agnitionem
differret ac non, ut Aeschylus, in primo jam episodio fieri fingeret. Ac
sicut Orestes Aeschyleus inter virgines chori procedentes Electram so-
rorem videre sibi videtur, ita apud Sophoclem Orestes, ubi ante re-
giam commorans vocem intus lamentantis exaudit, sororis illam esse
suspicatur. Sed quum hic, ut ille consistere vellet, ut rem satius com-
periret, pedagogus admeonuit nihil prius esse curandum, quam precepta
Apollinis!): qui quoniam libamentum mortuo patri offerri jussisset,
inde esse omnia incipienda. Quib’s monitis obtemperans cupiditatem
sororis conveniende& Orestes repressit et ad sacrificandum abiit. Quo
fiebat, ut quum Electra procederet, Orestes jam abesset agnitioque,
antequam rediisset, fieri non posset. Quamobrem quo falso de morte
sua nuntio parricidas Orestes voluit cireumveniri, eodem Electra falli-
tur, adventus fratris prorsus ignara. Qu&e res non minimum valuvit ad
morum ejus gravitatem aperiendam. Hac etiam re factum est, ut agni-
tio fieret, quum Electra ad summam salutis desperationem redacta es-
set. Hinc spectaculum illud, ubi urnam, qua cinerem fratris contineri
arbitrabatur, manibus tenens, intestinum suum atque acerbissimum do-
lorem oratione conquestionis ac desiderii plenissima exprimit: qua quid
ad animos spectantium commovendos magis aptum cogitari potest? Jam
vero in prologo, qui exstat, Choöphororum, quamquam quidem nulla fit
mentio oraculi Apollinis, tamen non dubito, quin ut apud Sophoclem,
ita apud Aeschylum Orestes jam primum progressus, quibus potissi-
mum rebus commotus ad munus ulciscendi persequendum se conferret,
professus sit. Orestem Aeschyleum quam maxime decebat, quum in>

!) Hac pedogogi admonitione non potest memoria non unicuique afferri Pyladis
Aeschylei, qui Orestem, quum matrem interfecturus animo hasitaret, de oraculo A-
pollinis admonuit. Choöph. vv. 900—3.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Tue Dec 12 12:44:23 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0336.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free