Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöphoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 83
" vituperat, quod non longinqui temporis usu et periclitatione didicisset,
optimum esse tempori cedere. forisque quod luctui se dederet, quo
nihil efficeret, nisi ut ad certum interitum rueret. Id quidem concedit,
Electram optimo jure presenti rerum statu dolere et parricidas in odio
habere, negat tamen prudenti& esse hunc animum pre se ferre, quippe
quo vehementer scelerati irritarentur et severius in eam consulerent,
ita ut serve loco eam haberent. Jubet eam obsequentem se poten-
tioribus prebere, si libera vivere vellet. Eadem igitur, que brevi
ante chorus, Chrysothemis Electr& suadet. Que consilia tum eo acer-
bius tulit, quod a sorore data sunt, que eadem prorsus, atque ipsa,
officii religione teneretur oportebat. Quamobrem acriter eam atque
acerbe appellans dicit matrem, quam plus diligeret quam patrem ei,
que monuisset, voce preivisse. Dicit, que ab ea dicta essent, indi-
care aut parum eam intelligentie habere aut pravitate animi insignem
esse atque officii immemorem. Quod posterius putat esse verisimilius,
quippe quum tantum abesset, ut sceleratis, quamquam posset, nocere
vellet, ut etiam molestia eos afficientem prohibere conaretur neque in
omnium rerum abundantia ab iis suppeditata ipsa vivere non dubitaret.
Hujusmodi vitam ejus ignavia paratam nequaquam se invidere, sed
magnopere repudiare ait et nihil pluris faciens quam conscientiam rect&e
voluntatis sempiterno luctu voluit patrem honorare, sollicitare parri-
cidas. A quo proposito ut recederet, ne id quidem eam commovere
potuit, quod placuisse dominis Chrysothemis aperuit, ut in specum
subterraneum eam, nisi luctum deponeret, includerent. Quin etiam
optavit, id si statuissent, ut quam primum peragerent, quo prius ini-
micorum inviso aspectu vacaret.
Ex his rebus apparet, tantum apud Electram pietatem in patrem,
tantum ulciscendi officium valuisse, ut cetera omnia iis inferiora du-
ceret ac nihili faceret. Patris carissimi jura ut tueretur, omnia facit,
hujus clarissimi viri indignissimam necem juste punitam vult, hec res
ut quando efficeretur, valde expetit, hoc unum cogitat, hoc pro viri-
bus agit, pro hac re nihil ne vitam quidem profundere recusat. Nihil
mirum igitur, si gravissime tulit, quod quisquam aliter sentiebat, eumque
aut intelligentie inopem esse aut impietatis plenum putavit. Heec erat
causa, cur ad consilia sororis, que tamen a benevolentia profecta es-
sent, tanto animi ardore elata responderet. Non potuit, qua ipsa erat
animi ingenuitate ac fortitudine, sibi persuadere, Chrysothemim, que
metu permota parricidarum dolorem celaret, vero amore patrem prose-
qui, sed pro certo habuit, eam patris inmemorem vita tantummodo
suavitati et commodis consulere velle. Ipsa ut fuit aperta, fortis,
constans, ita a sorore postulavit, ut veram animi sententiam nemini
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>