- Project Runeberg -  Upsala Universitets Årsskrift / 1864 /
84

Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

84 Joh. Johansson.

fronte occultaret, neminem umquam ut timeret, nihil de jure suo ne
minimum quidem decederet. Denique quod ab ipsius moribus fuit
alienum, idem sororem dedecere existimavit. Patet autem quum ex
prima Chrysothemidis oratione tum e posterioribus multo magis intimo
eam fuisse amore et in patrem et in sororem fratremque. Quo ipso
amore ducta Electre auctor semper erat cautionis temperantieque et
patientie, ne quid causa ea, quam defensam vellet, detrimenti ca-
peret neve ipsa in capitis periculum veniret. Odium et ipsa Chryso-
themis in parricidas habuit, sed compressum ac tacitum neque tam
immane, cui non posset temperari. Leni erat ingenio ac facili, quo
factom est, ut rebus afflictis non tam exacerbaretur, quam animum
contraheret et ad voluntatem dominantium se accommodaret. Nullam
fere spem melioris fortun&e jam habet ob eamque causam prudentie
esse arbitratur, presentem quam maxime posset tolerabilem reddere.

Hec sororum ingenii morumque dissimilitudo e proximo etiam
earum sermone manifesta fit, ubi Chrysothemis Electr&e interroganti,
quamobrem mater inferias patri mitteret, de somnio matris quid co-
gnitam haberet, enarrat. Hoc enim Electra ubi primum audivit, cer-
tam continuo spem animo concepit fore, ut brevi parricide poenas diis
adjuvantibus darent. Quod ut portenderetur, persuasum habet ab in-
feris missum esse somnium. Missa igitur omni orationis acerbitate
blande sororem appellans obtestatur atque obsecrat, ne inferias a
matre missas patri offerret, sed tumulum ejus crinibus e capite suo
ipsiusque desectis ornaret et suppliciter ab eo peteret, ut et ipse contra
inimicos opem prestaret et Orestes redux iis superior fieret. Chryso-
themis contra tam pro nihilo somnium illud habuit, vix ut, quale
esset , memorig mandasset. Neque vero potuit comprehendere, quamob-
rem in optima id spe poneret soror, tantumque abfuit, ut ipsa boni
quid ex eo redundare exspectaret, ut, pessima queque ne inde con-
sequerentur, timeret, quod et sororem videret, animo illa spe aucto,
etiam pertinacius dominis repugnaturam et matrem putaret metu illo
ductam sororis amovende consilium quam primum exsecuturam. Qua-
propter somnio narrato per deos Electram obsecrat, ut consiliis a se
datis obtemperaret. Preces autem Electre, quibus eam obtestabatur,
ut sacrificia matris abjiceret utque munera cincinnorum patri offerret,
non repudiavit, quum presertim chorus earum adjutor esset. Obsecrat
tamen magnopere, ne, rem quomodo gereret, matri aperirent. Videmus
hinc summam animi presentiam ac fortitudinem, illine magnam facili-
tatem timiditatemque.

Partes Electre quam diverse apud Aeschylum sint et apud So-
phocleiz, hoc loco videre licet. Illa quamquam matri est invisa ac

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Fri Oct 18 18:41:52 2024 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/uuarsskr/1864/0342.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free