Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.
De Choöpbhoris Aesch. et Electris Soph. atque Eurip. 89
cere posse, nisi ut Orestem adjuvaret, quippe que fidei Apollinis,
cujus in tutela Orestes erat, salutem suam committeret. Quod perspi-
cientes auditores fieri non potuit quin summa reverentia ac timore af-
ficerentur deorum justitie, qui tantam sceleratorum animis calliginem
offunderent, ut, quo diligentius a poenis se munire putarent, eo magis eas
ipsi properarent. Hac in fortuna hominum inest illusio quasi quedam,
quam quum apud Aeschylum nonnumquam tum sepenumero apud So-
phoclem propositam videre licet 1). Quomodo in Oedipo Tyranno Ioca-
ste, quum nuntium de morte Polybi audiret, preces Apollinis adhibitas
sibi persuadet esse auditas magnoque afficitur gaudio, quod pro auctore
salutis nuntium haberet, nullam prorsus habens suspicionem, quam
contra ac speraret omnia per illum ipsum nuntium eventura essent,
sic Clytemnestre videtur Apollo, que tantopere petiisset, rata fe-
cisse, quum statim post pedagogus, ab hospite Clytemnestra Phanoteo
Phocensi se missum esse simulans, interitum Orestis perferret.
Hoc igitur inventum Sophoclis, quod Clytemnestram sacra cum
precibus Apollini, ut omen somnii averteret, facientem induxit, scitis-
simum fuisse videnrus non modo propterea quod, quales essent Cly-
temnestre mores, non minimum inde apparebat, sed ideo etiam quia,
quo certior ei erat fides Apollinis, eo facilius sibi persuadebat, ex-
itium Orestis, qnod precata erat, divinitus factum esse. Neque vero
id non ingeniosissime invenit Sophocles, quod non a Strophio nuntium ,
ut Aeschylus, sed a Phanoteo missum fecit. A verisimilitudine enim
non erat alienum, sed ad persuadendum accommodatissimum, Phano-
teum ad parricidas, quibus amicissimus erat, letam illam rem, ubi
primum comperisset, perferre ita properasee, ut eos preveniret, qui
cinerem mortui domum referrent. Tantam id probabilitatem habuit,
ut non modo parricide nullam ne minimam quidem suspicionem fraudis
habere possent, verum Electra etiam et chorus in eundem eo errorem
inducerentur. Huc accedit, quod p&edagogum Sophocles rem tam ap-
posite ad persuasionem referentem fecit, ut vel maxime dubios ad cre-
dendum perducere potuisse videatur. Tanta facilitas, tanta gravitas,
tanta evidentia, tantam denique studium in oratione ejus inest, ut
nihil fictum, nihil adumbratum, nihil ementitum videatur, sed omnia
veritatis plena fideque dignissima. Pythia, in quibus Orestem interiisse
perbibet, ita describit, ut, res quomodo ibi gest& sint, tam animo vi-
deant auditores, quam ea, que oculis cernunt. Certamen equestre
Homerico fere more persequitur 2). Certantium non modo res gestas,
3) Cfr. C. O. Mälleri Geschichte d. gr. Litt. II. p. 126.
2) In hoe eertamine describendo Homerum Sophocles mirifice imitatus est ludos
illos funebres canentem, quos Achillem in Patroceli bonorem celebrantem II. 23, 362
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>